Theme: unclear memory
ID | Type | Deponent | Date | Village | Themes |
---|---|---|---|---|---|
MS609-3929 §16 | confessio | Ermengarde, wife of Peire de Mazerolles | 1245-11-30 | Gaja-la-Selve | Predictos hereticos credidit esse bonos homines et amicos Dei et veraces et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos vel per eos. Requisita de erroribus, si audivit eos loquentes: dixit quod non recolit set totum sicut ipsi dicebant ita credebat. Et fuit confessa fratri Ferrario apud Limosum et si forte est plus in illa confessione totum approbat esse verum. Postea non vidit hereticos. Dixit etiam quod credidit hereticos dixisse quod Deus non fecit visibilia, quod hostia sacrata non est corpus Christi vel domini, et audivit eos dicentes quod ita potest salvari homo cognoscendo unam mulierem sicut aliam. Dixit etiam quod vidit virum suum, de heresi condempnatum, pluries. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: frater Willelmus Pellisso; B[ernardus] de Gaus, scriptor; Guillelmus, capellanus de Manso Sanctarum Puellarum; Arnaldus Cerdani; et frater B[ernardus], inquisitor. |
MS609-2736 §1 | confessio | Ato d’en Artigat | 1245-11-07 | Avignonet | Item. Anno et die predictis. Ato d’en Artigad testis juratus dixit idem quod dictus Arnaldus Donati. Dixit etiam quod quadam nocte apud Avinionem in domo Willelmi de Varanha, militis, vidit pluries homines et W[illelmum] Ademari duxit ipsum testem ibi. Et cum intraverunt domum, dictus W[illelmus] Ademarii dixit ipsi testi quod ibi erant boni homines qui vocantur heretici et quod audiret eos. Set tamen ipse testis non cognovit ibi dictos hereticos tamen vidit ibi Ramundum de na Richa; et Ramundum Gros; et Rocas; et P[etrum] Vidal; et quosdam alios quod non novit. Et in continenti venit quidam nuncius de Foris et precepit omnes statim abire. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XIIII anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit unquam nec adoravit nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. |
MS609-0035 §1 | confessio | Bernart Lapassa | 1245-06-22 | Mas-Saintes-Puelles | Item. Anno et die predictis. B[ernardus] Lapassa testis juratus dixit idem quod P[etrus] R[aimundi] Prosat de B[ernardo] de Quiders et de minctum super coronam P[etri] Ramundi Prosaut. Set non recolat de circumstantibus qui ibi fuerunt quos nominavit dictus Petrus. De loco, dixit idem quod Petrus. De tempore, dixit quod sunt XXV anni. Testes: predicti. |