Theme: leprosy
ID | Type | Deponent | Date | Village | Themes |
---|---|---|---|---|---|
MS609-2919 §1 | confessio | Guilhelma, wife of Arnaut Gros | 1245-11-18 | Cumiés | Item. Anno et die predictis. Willelma de Cucmer, uxor quondam Arnaldi Gros, testis jurataleprosa dixit quod apud Laurac in domo Poncii de Savardu vidit duas hereticas quorum nomina ignorat. Et vidit ibi cum eis Petrona, sororem Poncii de Savardu, infirma. Et vidit Ramundam, uxorem Ramundi Willelmi, que modo capta est in carcibus Tholose, cum qua ipsa testis iverat illuc; et Arnaldum de Vilarzel; et Ramundam Bordas. Set ipsa testis nec Ramunda, uxor Ramundi Willelmi, non adoraverunt; set Arnaldus de Vilarzel et predicta Ramunda Borda adoraverunt eos. Et sunt <III? > anni, scilicet postquam ipsa testis fuit confessa fratri Willelmo Arnaldi. |
MS609-1837 §2 | confessio | Aymeric de Villèle | 1245-05-16 | Montesquieu | Item. Vidit apud domum leprosorum de Monte Esquivo Bonafos et socium ejus, hereticos. Et tunc non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XII anno vel circa. |
MS609-2881 §5 | confessio | Bertran de Quiriès | 1246-02-07 | Avignonet | Item. Dixit quod vidit apud Avinionem in domo Willelmi Ricardi et Bernardi Richardi fratrem Bernardinum et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis dictum W[illelmum] Richardi et Bernardum Richardi, fratrem ejus; et Ademarum de Avinione qui adduxit ipsum testem ibi. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos et comederunt de quodam lepore et aliis que ipsi heretici dederunt eis. Et sunt XII anni vel circa. Dixit etiam quod mater dicti Willelmi Richardi erat tunc juxta ingnem in alia domo quando ipse testis et alii predicti comedebant cum hereticis. Et fuit eodem tempore. |
MS609-0012 §1 | confessio | Paul Vidal | 1245-05-27 | Mas-Saintes-Puelles | cruces habetItem. Anno et die quo supra. Paulus Vitalisleprosus est testis juratus dixit quod in loco qui dicitur Oliver vidit R[aimundum] de Narrica et B[ernardum] de Sancto Andrea, hereticos. Et vidit ibi cum eis B[ernardum] Aychart; Poncium Gran; et Campanh. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt duo anni vel circa. |
MS609-1190 §1 | confessio | Guilhem Ricart | 1245-07-10 | Laurac | Item. Anno quo supra VIo Ydus Julii. W[illelmus] Rigaut, leprosus, testis archipresbyter de Laurageus dicit quod Ramundus Bartha, miles, suspendit duos servientes suos quia ceperunt matrem dicti Ramundi et alias VI hereticasjuratus dixit quod apud Sanctum Paulum de Cadagos in domo Willelmi, medici, avunculi sui, vidit Ramundum de Carlipac et socium ejus, hereticos. Et vidit ibi cum eis Willelmum Aycardi; et B[ernardum] Gui et Pe[trum] Gui et Ramundum Gui, fratres; et W[illelmum] Fisa et B[ernardum] Fisa, fratrem sui, cui <disciplicebat? > totum factum hereticorum; et Bernardum Sigaut, fratrem ipsius testis; et Bernardam Aycardam, matrem dicti Willelmi Aiychardi. Et dictus Willelmus medicus infirmus infirmitate qua decessit fuit a dictis hereticis hereticatus in domnibus ipso teste et omnibus aliis prenominatis, preter Bernardum Sigaut qui non interfuit dicte hereticatione, set adoravit eos, et excepto Bernardo Fisa, qui cooperuit faciem suam quia noluit videre, set omnes alii adoraverunt dictos hereticos. Et sunt XVIII anni. |
MS609-1190 §2 | confessio | Guilhem Ricart | 1245-07-10 | Laurac | Item. Apud Sanctum Paulum extra villam in domo leprosorum vidit dictum Ramundum de Carlipac et W[illelmum] Richart, socium suum, hereticos. Et venerunt ibi ad hereticandum Calvet, leprosus, qui tunc infirmabatur infirmitate qua decessit. Et impsemet miserat pro eis et hereticaverunt eum et interfuerunt dicte hereticationi Bernardus de Tholosa et Willelma de Lautreg que custodiebat dictum leprosum tamen sicut ipse testis dicit ipsa non habebat fidem in eis. Et ipse testis et dictus Bernardus de Tholosa adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt XVI anni. |
MS609-1190 §3 | confessio | Guilhem Ricart | 1245-07-10 | Laurac | Item. Dixit quod cum ipse testis esset apud Lauracum in domo leprosorum erat ibi quandum mulier <...e? > Bernarda, concubina Ramundi Bartha, que tunc infirmabatur. Et dictus Ramundus Bartha erat tunc faiditus et tunc manebat in dicta leprosia cotidie et dissipabat omnia bona dicte domus malo velle eorum qui erant ibi. Et ad preces et ad instanciam dicti Ramundi Bartha, faiditi, Johannes de Arnalda, faiditus, et Arnaldus Mazeler, nunc combustus, adduxerunt ad dictam infirmam P[etrum] del Mas et Poncium Tholos, hereticos, qui hereticaverunt dictam infirmam licet primo recepisset corpus Domini tamen ipse testis non interfuit. Set audivit dici a predictis hereticis quedam verba quibus mediantibus credit infirmam fuisse hereticatam. Tamen ipse testis non adoravit, set Ramundus Barta adoravit eos et fuerent ibi per diem et noctem. Set tamen postea ibidem dictum P. multociens adoravit. Et sunt III anni. |
MS609-1190 §4 | confessio | Guilhem Ricart | 1245-07-10 | Laurac | Item. Vidit in orto ejusdem domus leprosorum Tholosanam et matrem Bernardi Aymerici et quandam aliam hereticas quos adduxit ibi de Gajano Poncius de Capellano. Et vidit ibi cum eis sororem Bernardi Aimerici; et uxorem Bernardi Flameso; et W[illelmum] Sartre; et Pe[trum] de Manloc. Et ipse testis non adoravit nec vidit adorare. Et Bernardus Garsius et Arnaldus Mazeler extraxerunt de domo dictas hereticas. Et hoc fuit predicto tempore vindemiarum proximio preterito. |
MS609-1190 §6 | confessio | Guilhem Ricart | 1245-07-10 | Laurac | Item. Dixit quod dictus Ramundus Bartha monuit ipsum testem quod diligeret hereticos et comendavit ei hereticos multum. Item. Dixit quod audivit a dicto Ramundo Barta quod baptismus et matrimonium et hostia sacrata nichil valent ad salutem et quod corporum resurrectio non erit et quod dictus Ramundus non credebat nisi Novum Testamentum et, hoc audierunt Ramunda, uxor ipsius testis et filius ejus Hysarnus et Aumenzs, leprosa. Testes: S[tephanus], archipresbyter de Lauraco; et Centullus, capellanus de Sancto Ladgerio; et frater W[illelmo] Pelisso, Ordonis Predicatorum. |
MS609-1179 §3 | confessio | Johan Affiuler senior | 1245-07-11 | Laurac | Dixit etiam quod vidit P[etrum] Fabri et P[etrum] del Mas, hereticos, in monte supra domus leprosorum. Et vidit cum eis Ramundum Barta, militem, qui ducebat predictos hereticos, et Johannem Affiuler, filium ipsius testis, qui ibat cum ipso teste. Et sunt VII anni vel circa. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti. |