Theme: heretics in family
ID | Type | Deponent | Date | Village | Themes |
---|---|---|---|---|---|
MS609-0859 §2 | confessio | Raimon Baudeira | 1245-07-05 | Baziège | Item. Dixit quod Johanna, soror sua, fuit heretica, set non vidit eam postquam fuit heretica. |
MS609-0786 §1 | confessio | Raimona, wife of Guilhem de Dumiac | 1245-07-07 | Baziège | Item. Anno et die quo supra. Ramunda, uxor quondam Willelmi de Dumiac testis jurata dixit quod Arnalda, matrem ipsius testis, fuit heretica. Set ipsa testis non vidit ipsamtestem ex quo fuit heretica. Dixit etiam quod libenter vidisset ipsam si potuisset ipsam invenire. Item. Dixit quod nunquam vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit eis aliquid. |
MS609-2403 §1 | confessio | Peire Guilhem | 1245-06-09 | Labécède | Item. Anno et die predictis. P[etrus] W[illelmus] testis juratus dixit quod vidit Brunissen, matrem ipsius testis, hereticam, apud Rochafort. Et de mandato episcopi Tholosani adduxit ipsam apud Tholosam et dominus episcopus injunxit dicte heretice penitentiam et conversa est. Et sunt XXXVe anni. |
MS609-2459 §2 | confessio | Bernart Borrel | 1245-06-26 | Labécède | Dixit etiam quod Ramunda, mater ipsius testis, fuit induta heretica. Set non stetis heretica nisi per annum vel circa. Et postmodum fuit reconciliata per dominum Fulconum espicopum Tholosanum. Et ipse testis non vidit eam quamdiu fuit heretica. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. |
MS609-2898 §1 | confessio | Peire Pellecier | 1245-11-16 | Montauriol | Item. Anno et die predictis. Pelicer testis juratus dixit quod vidit apud Lauracum in domo Willelmi Fabri Willelmam, matrem ipsius testis, et sociam suam, hereticas. Et vidit ibi cum eis ipsum W[illelmum] Fabri. Et ibi ipse testis et dictus Willelmus adoraverunt dictas hereticas flexis genibus dicendo, “Benedicite domine, orate Deum pro me.” Et ambo comederunt de pane benedicto ab eisdem hereticabus. Et sunt XII anni vel circa. |
MS609-2898 §2 | confessio | Peire Pellecier | 1245-11-16 | Montauriol | Item. Vidit apud Gajhanum dictam Willelmam, matrem ipsius testis, hereticam, in quandam barta cum aliis tribus hereticabus. Et ipse testis adoravit eas. Et fuit eodem tempore. |
MS609-2889 §1 | confessio | Guilhem Bonet | 1245-11-16 | Montauriol | Item. Anno et die predictis. W[illelmus] Boneti testis juratus dixit idem quod Poncius Ferrandi. Dixit tamen quod vidit publice hujus uxorem et fratrem ipsius [testis] Johannem Boneti apud Montem Auriol. Set non adoravit eos. Et sunt XXX anni et amplius. |
MS609-3024 §1 | confessio | Peire de na Rica | 1245-11-22 | Cazalrenoux | Item. Anno et die predictis. P[etrus] de Narrichat testis juratus dixit idem. Tamen dixit quod fuit ad quendam{ ... } ipsius testis condempnatum de heresi et fuit loqutus secum in quondam nemore. Et vidit ibi quosdam hereticos quorum nomina ignorat. Et sunt quinque anni. |
MS609-3016 §1 | confessio | Rixen, wife of Bernart Goza | 1245-12-08 | Cazalrenoux | Item. Anno quo supra VIo Ydus Decembris. Rixendis, uxor quondam B[ernardi] Goza testis jurata dixit quod vidit duos hereticos quorum nomina ignorat in quodam nemore. Et vidit ibi cum eis W[illelmum] Aimerici et Poncium Arcio. Set ipsa testis [non adoravit] quod recolat; set bene adoraret eos si sciret facere. Et vidit dictum Willelmum et dictum Poncium adorantes et erat ibi P[etrum] Faber, filius ipsius testis, qui postea fuit hereticus. Et sunt IIIIor anni. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit nec duxit nec recepit nec eorum predicationem audivit nec vidit filium suum postquam fuit hereticus. Et fuit confessa fratri Ferrario et postea non vidit hereticos. Et abjuravit heresim et juravit, et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; W[illelmus], capellanus de Casalrenolf; et Arnaldus, capellanus dels Cassers. |
MS609-3279 §5 | confessio | Guilhem Caver | 1246-12-01 (?) | Pexiora | Item. Dixit quod P[etrus] Caver, pater ipsius testis, recessit hoc anno in festo Nativitatis Beati Johannis et ivit in Lombardiam causa videndi Petrum, militem, filium suum, hereticum, fratrem ipsius testis, et nescit ipse testis utrum sit factus hereticus vel non. Requisitus, dixit quod de hiis que addidit dixit quod non erat memor hoc anno quando fecit confessionem suam. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: B[ernardus] de Melgorio, capellanus de Avinionem; et Alegre, capellanus de Rocavidal; et frater Guillelmus Pelisso; et P[etrus] Fresapa; et frater B[ernardus] de Caucio, inquisitor. |
MS609-3839 §1 | confessio | Arnaut Canut | 1246-03-05 | Pexiora | Anno Domini MoCCoXLoVo II Nonas Marcii. Arnaudus Canut senior testis juratus dixit quod vidit apud Montem Regalem in domo Poncii Canut, fratris sui, Willelmum Canut et Ramundum Canut, hereticos, fratres ipsius testis. Et vidit ibi cum eis dictum Pon cium Canut. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit adorare. Et sunt XX anni vel circa. |
MS609-3265 §1 | confessio | Arnaut Canut | 1246-07-11 | Pexiora | Anno et die predictis. Arnaldus Canud testis juratus dixit quod apud Montem Regalem vidit duos fratres, hereticos, ipsius testis - scilicet{ ... } et R[aimundum] Canud - publice manentes in domibus propriis. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XX anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit unquam nec adoravit nec eorum predicationem audivit nec dedit nec misit nec duxit. |
MS609-3275 §2 | confessio | Bernart de Saint-Martin | 1246-07-11 | Pexiora | Dixit etiam quod mater ipsius testis fuit heretica. Postea ad monitionem Guillemi Boerii, preceptoris domus Podii Siurani, rediit ad fidem Catholicam et fuit reconciliata et stetit bene per annum in domo ipsius testis. Et postea iterum passa fuit recidiva. Dixit tamen quod nunquam adoravit eam nec vidit adorare nec dedit sibi aliquid postaquam rediit in errorem. Et sunt XX anni vel circa vel circa. Et de hoc ipse testis accepit poeniam a bone memorie Fulcone,+ episcopo Tholosano. |
MS609-3741 §1 | confessio | Raimon de Caunas | 1246-06-27 | Saint-Martin-Lalande | Anno quo supra V Kalendas Julii. Ramundus de Caunas testis juratus dixit quod apud Montem Maurum venit ipse testis in domum Rixendis Calveta, heretice, et sociarum suarum, que erat socrus ipsius testis. Et fuit ibi ipse testis per tres dies et per tres noctes, et vidit ibi plures homines quos [non] novit set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem earum nec sciebat tunc eas ipsas esse hereticas dum venit ad eas, quia stabant publice per villam. Et sunt XXV anni vel circa. |
MS609-3744 §1 | confessio | Guilhelma, wife of Raimon Calveta | 1246-07-20 | Saint-Martin-Lalande | Anno quo supra XIII Kalendas Augusti. WillelmaMorlana, uxor Ramundi de Caunas testis jurata et requisita ut supra dixit quod apud Montem Maurum vidit Rixendam Calveta, hereticam, matrem ipsius testis, in domo ipsius Rixendis et tunc dicta heretica stabat publice. Et ipsa testis et vir ejus manserunt ibi per duos dies vel per tres, set non comederunt ibi, quia extra illam domum comederunt, nec adoravit eas nec ipsa testis sciebat tunc dictam matrem suam hereticam. Et sunt XXIIII anni vel circa. |
MS609-3751 §2 | confessio | Fauressa, wife of Raimon Villaude | 1246-06-16 | Saint-Martin-Lalande | Dixit tamen quod audivit dici quod mater sua fuit heretica induta, set ipsa testis non recolit. |
MS609-3753 §6 | confessio | Bernart Alzeu junior | 1246-07-14 | Saint-Martin-Lalande | Item. Dixit quod cum ipse testis vellet videre patrem suum, hereticum, invenit apud Lauracum Petrum Faure de Casal Ranols a quo ipse testis quesivit si sciret ubi erat pater. Ipsius testis quo audito dictus Petrus Faure tradidit ipsi testis Ramundum Guiraudi de Sancto Stephano qui duxit ipsum testem in nemore del Quier ubi invenit dictum patrem suum, hereticum, in quadam cabana simul cum aliis hereticis, usque ad VIII hereticis. Et ibi ipse testis et dictus Ramundus Gairaudi adoraverunt dictos hereticos. Et dictus pater ipsius testis dedit ipsi testis XVIII denarios Tholosanorum. Et hoc fuit post dictam confessionem. |
MS609-0585 §11 | confessio | Arnaut André | 1245-07-05 | Saint-Martin-Lalande | Item. Dixit quod Willelmus de Fano Jovis, spurius, frater ipsius testis, fecit se hereticum, et quadam nocte venit ad ipsum testem cum socio suo, heretico, et noluit eos recipere in domo sua. Et ipse testis rogavit Ramundam, uxorem Jordani Engale, quod amore ipsius testis reciperet dictos Willelmum de Fano Jovis, fratrem ipsius testis, et socium suum, hereticos, quod facere noluit aliquo modo. Et postea ipse testis duxit dictos hereticos extra villam et misit eos in quadam borda ipsius testis et steterunt ibi per duos <menses? > dies. Et dedit eis ibi ad comedendum ipse testis et neminem vidit ibi nisi Johannam, uxorem ipsius testis. Et ipse testis adoravit set non vidit adorare. Et sunt VII anni vel circa. |
MS609-0425 §2 | confessio | Bernart Mir Arezat | 1245-05-29 | Saint-Martin-Lalande | Item. Dixit quod eodem tempore Bernarda Mironneta soror ipsius testis fuit heretica per VII annos et postea conversa mortua est. Dixit etiam quod ipse testis comedit pluries cum dicta sorore sua heretica, et erat ipse testis tunc XX annorum. Et non adoravit nec vidit adorare. |
MS609-4351 §1 | confessio | na Sybilia, wife of Peire del Rossenx | 1246-02-23 | Prunet / Saussens | Anno quo supra VII Kalendas Marcii. na Sabelia, uxor P[etri] de Rossenx, testis jurata dixittam quod mater sua Richa fuit heretica. Set non vidit eam postquam fuit heretica. Requisita si P[etrus] de Rossenx, maritus ipsius testis, fuit locutus ei de hereticis: dixit quod non. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Bertrandus, capellanus Avinionis; Nepos, clericus; et frater Bernardus, inquisitor. |
MS609-4994 §2 | confessio | Guilhem Airoart | 1245-05-14 (?) | Vaudreuille | Item. Dixit quod Bernarda Arroarda, mater ipsius testis, fuit heretica. Et vidit eam pluries in hospicio ipsius testis et Poncii, fratris sui, set non comedit nec bibit ibi postquam fuit heretica. Tamen in alio hospicio ipse testis et frater ejus providebant ei in expensis. |
MS609-4996 §2 | confessio | Raimon de Venerque | [lacuna] | Vaudreuille | Item. Dixit dictus testis quod dictus hereticus erat avunculus Willelmi Aichardi Vallis Drulie et Queirerii de Romenx et Ramundi Aichardi de Soreze. Et mansit dictus hereticus cum predictis fratribus per multum temporis stante heretico in operatorio eorum in villa Vallis Drulie. |
MS609-4997 §1 | confessio | Peire Ricart | 1245-07-14 (?) | Vaudreuille | Anno quo supra II Idus Julii. Petrus Rigaudi, miles, testis juratus dixit quod apud fluvium Erz circa Tholosam, in strata publica, invenit Paganum de Beceda, militem, sororium ipsius testis, et socium suum, hereticos. Et erant ibi cum ipso teste Sancius, frater ipsius testis; et Isarnus Jordani, dominus de Saxiaco; et Guillelmus Seguerii de Laurano; et Poncius de Mirabel, milites; et plures alii de quibus nomina non recolit. Et ipse testis rogavit separatim dictum Paganum, hereticum, quondam sororium suum, quod rediret ad fidem Chatholica et dimitteret illum pessimum errorem in quo erat. Et dictus Paganus, hereticus, dixit quod nunquam frangeret votum quod fecerat Domino. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XVIII anni vel circa. |
MS609-5000 §1 | confessio | Guilhem Raimon | 1245-07-14 (?) | Vaudreuille | Anno et die predictis. Willelmus Ramundi testis juratus dixit quod ipse habuit quendam fratrem nomine Nadal qui se fecit hereticum. et postea ipse testis vidit ipsum Nadal, fratrem suum, et socium suum, hereticos, in domo ipsius testis. Et vidit cum [eis] Susannam, ancillam domus. Set non adoravit nec vidit adorare. Et tunc dictus Nadal, frater ipsius testis, hereticus, dedit intelligere ipsi testi quod volebat redire ad fidem Catholicam et fecit scire et confessus fuit ipse testis Martino Aym, capellano ejusdem loci. Et dictus Nadal stetit in domo ipsius testis et fratris sui per VIII dies. Et postea quando dominus Fulco, bone memorie episcopus Tholosanus, fuit in villa et voluit dictum hereticum reconciliare, ipse aufugiit. Et fuit XV anni vel circa. |
MS609-4832 §2 | confessio | Raimona de Mourvilles | 1246-02-13 | Saint-Paulet / Les Cassés | Dixit tamen quod Audiardis, mater sua, fuit heretica. |
MS609-4805 §1 | confessio | Pons de Bosc | 1245-12-14 | Saint-Paulet | Anno et die predictis. Poncius de Bosco testis juratus dixit idem quod propedictus P[etrus] de Bosco, frater suus, excepto quod non negavit de avunculis suis, hereticis. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti. |
MS609-4804 §1 | confessio | Peire de Bosc | 1245-12-14 | Saint-Paulet | Anno et die predictis. Petrus de Bosco testis juratus dixit quod habuit duos avunculos hereticoss hereticos scilicet Petrus de Bosco et Poncium de Bosco. Set nunquam vidit eos quia tunc erat infans. Et sunt XXX anni vel circa. |
MS609-4817 §1 | confessio | Pons Viguer | 1245-12-14 | Saint-Paulet | Anno et die predictis. Poncius Vigerii testis juratus dixit quod quando ipse testis laborabat in vineis Audiardis, mater ipsius testis, fecit se hereticam in domo delsdomo dels Domercs apud Sanctum Paulum de Corpore Sancto. Et post rediit in domum propria ipsius testis et stetit ibi per mensem. Et infra spacium ejusdem mensis rediit ad eam ipse testis per duas vices et dedit ei ad comedendum bis quia non habebat propter paupertatem quia si habuisset libenter daret ei pluries quamvis esset heretica. Set non adoravit nec vidit adorare, set jacuit in domo predicta bene per XV dies in qua mater ipsius testis, heretica, stabat publice. Et sunt XXX anni vel circa. |
MS609-4817 §3 | confessio | Pons Viguer | 1245-12-14 | Saint-Paulet | Item. Dixit quod dictus P[etrus] Vigerii, hereticus, filius ejusdem testis, misit nuncium, scilicet Arnaldi de Cletenx, ipsi testis. Et dictus testis ad preces dicti Arnaldi de Cletenx ivit ad domum Arnaldi de Cletenx de nocte et invenit ibi dictum P[etrum] Viguerii, hereticum, filium ipsius [testis]. Et locutus fuit cum eos et etiam rogavit ipsum hereticum quod recederet ab hereticis et rediret ad eum. Set ipse dictus hereticus noluit redire et predictus Arnaldus de Cletenx et uxor ejus erant tunc ibi presentes et predictus hereticus, filius dicti testis, rogavit ipsum testem quod adoraret dictum filium suum, hereticum; set ipse testis noluit adorare, nec vidit alios predictos adorare. Et hoc fuit hoc anno post octavam Beati Johannis Babtiste. |
MS609-4817 §4 | confessio | Pons Viguer | 1245-12-14 | Saint-Paulet | Item. Dixit quod uxor ipsius testis recessit ab eo hoc anno infra mensem istum et credit quod facta est heretica set nescit ubi quia postquam recessit ab ipso teste non vidit eam. |
MS609-4465 §2 | confessio | Bernart Garsias | 1245-07-12 | Le Pujol | Tamen dixit quod pater suus fuit hereticus et postea reconciliatus. |
MS609-4467 §1 | confessio | Amielh de Bosquet | 1245-07-12 | Le Pujol | Anno et die predictis. Amelius de Bosqueto, miles testis juratus dixit quod apud Lantarium et in multis aliis locis terre vidit hereticos publice existentes. Vidit etiam tunc dominam Dulciam, matrem ipsius testis, hereticam. Set non adoravit nec vidit adorare. Et fuit XXX anni. |
MS609-1087 §2 | confessio | Johan de Raissac | 1245-07-07 | Lagarde | Item. Dixit quod quondam habuit fratrem hereticum set nunquam vidit ipsum postquam fuit hereticus. |
MS609-4982 §1 | confessio | Bertran de Montmaur | 1246-05-09 | Montmaur | Anno Domini MoCCoXLVIo VII Idus Maii. Bertrandus, dominus de Monte Mauro, super crimine heresis et Valdensis testis juratus dixit quod dum esset VII annorum vidit apud Montem Maurum Aimengardam de Varanha, aviam suam, hereticam, stantem publice. Set non adoravit nec vidit adorare. Dixit tamen quod pluries dicta avia ipsius testis dedit eidemdedit eidem poma et nuces et alios fructus. Et sunt XXXV anni vel circa. |
MS609-4982 §3 | confessio | Bertran de Montmaur | 1246-05-09 | Montmaur | Item. Dixit quod Aimergarda, soror ipsius testis, fuit heretica induta, et postmodem conversa et reconciliata per dominum episcopum Tholosanum. |
MS609-4988 §2 | confessio | Peire d’en Peironet | 1246-06-05 | Montmaur | Dixit quod pater ipsius testis fuit hereticus set non vidit eum postea. |
MS609-4974 §2 | confessio | Guilhem Calvet | 1246-07-12 | Montmaur | Item. Dixit quod nunquam vidit matrem ipsius testis, hereticam, nisi captam. Set dixit quod postea fuit conversa[et] ipse testis tenuit eam postea per tres annos. Et sunt XVI anni. |
MS609-2936 §2 | confessio | Arnaut Godeira | 1245-11-23 | Montferrand | Item. Dixit quod Sicharda, mater ipsius testis, et Ramunda, soror ipsius testis, fuerunt heretici indute et idem testis permanebat et comedebat per annum cum ipsis in una domo, set non in eadem mensa. Et non adoravit eas nec vidit adorare. Et sunt XXX anni vel amplius. |
MS609-1816 §1 | confessio | Esteve Johan | 1245-05-16 | Montesquieu | Anno Domini MoCCoXLo [Vo] XVIIo Kalendas Junii. Stephanus Johannis testis juratus dixit quod Sobra Seria, mater sua, fuit heretica induta et recessit cum hereticis et postea non vidit ipsam nec adoravit nec vidit adorare. Et sunt XL anni vel circa. |
MS609-1833 §6 | confessio | Bernart de Montesquieu | 1245-05-23 | Montesquieu | Item. Vidit apud Montem Maurem hereticos stantes publice. Et vidit ibi Aymengardam de Varanha, avam dicti testis, hereticam, que nutrivit dictum testem bene per decennium. Et tunc non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XL anni vel XLII. |
MS609-1279 §1 | confessio | Raimon Aymeric | 1245-07-13 | Saint-Michel-de-Lanès | Item. Anno quo supra IIIo Ydus Julii. Ramundus Americi testis juratus dixit quod apud Laurac et apud Montem Esquivum et in multis aliis locis terre vidit hereticos publice manentes. Dixit etiam quod apud Montem Ferrandum amittam ipius testis dominam Adelaisiam publice manentem. Set nunquam adoravit nec vidit adorare. Et sunt XXXV anni. Alibi non vidit hereticos nec credidit unquam nec adoravit nec adoravitnec eorum predicationem audivit nec dedit nec misit nec duxit. |
MS609-0659 §10 | confessio | Guilhem de Gomerville | 1245-12-19 | Montgaillard | Item. Dixit quod Poncius de Gomervila, pater suus, et Bernardus, filius ipsius testis, rediderunt se hereticis ipse testis nesciente. Et sunt VIII anni vel circa quod propedicti heretici venerunt bis ad domum ipsius testis de nocte, set ipse testis noluit eos recipere. Et vidit ibi cum eis Willelmum de Tholosa, qui associabat eos et ducebat. Set non adoravit eos nec vidit adorare. Et sunt IIIIor anni vel circa. |
MS609-0659 §11 | confessio | Guilhem de Gomerville | 1245-12-19 | Montgaillard | Item. Dixit quod cum ipse testis reliquisset domum suam de Gomervilha, propter propedictos hereticos qui veniebant ibi, et habitaret apud Tholosam, venit ibi Willelmus de Tholosa, ad preces cuius ipse testis accomodavit domum suam de Gomervila eidem Willelmo qui recepit ibi dictum Poncium, patrem ipsius testis et Bernardum, filium ipsius testis, hereticos, ipse testis nesciente. Et ibi dicti heretici fuerunt capti{ ... } Willelmo de Tholosa et postea combusti apud Castrum Novum d’Arri. Et hoc audito ipse testis timore { ... } Et fuerunt duo anni in Pascha proxime transacta. |
MS609-5385 §1 | confessio | Pons Rei senior | 1246-06-13 | Cambon | Anno et die predictis. Poncius Rex senior testis juratus dixit quod pater suus fuit hereticus. Et ipse testis [vidit ei] in via publica et vidit cum eis R[aimundum] Berenguerii, dominum de Cambo, et Ramundum Sancii. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XXV anni vel circa. |
MS609-5465 §2 | confessio | Pons Rei senior | 1245-12-18 | Cambon | Dixit tamen quod R[amundus] Rex, pater suus, fuit hereticus. |
MS609-3696 §3 | confessio | Guilhem Bonet | 1246-07-03 | Villeneuve-la-Comptal | Item. Dixit quod ipse testis ivit apud Montem Securum et extraxit inde Ramundam de Rivali, socrum ipsius testis, hereticam, et fecit ipsam converti et reconciliati fidei Catholice. Et tunc ipse vidit ibi multos hereticos. Set non adoravit eos. Et sunt XXX anni vel circa. |
MS609-2931 §1 | confessio | Bernarda Vesiana | 1246-04-14 (?) | Villeneuve-la-Comptal | Item. Anno et die predictis. Bernarda Veziana, uxor quondam Tholosani de Larroca, testis jurata dixit quod dum esset VIII annorum stetit cum Bernarda Recorda, amittam ipsius testis, heretica, et aliis hereticabus apud Villam Novam per annum et comedit et bibit et jacuit cum dicta heretica. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XL anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec ab eis accepit nisi ut supradictum est nec unquam audivit predicationem eorum. Postea dixit quod dixit semel predictis hereticabus, “Benedicite.” Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti. |
MS609-2925 §2 | confessio | Guilhem Bonet | 1246-04-14 (?) | Villeneuve-la-Comptal | Dixit etiam quod ivit apud Montem Securum et vidit ibi multos hereticos et adduxit inde Ramundam de Rival, <soceram? > ejus, hereticam, et fecit eam reconciliari. |
MS609-2933 §1 | confessio | Peirona, wife of Guilhem Inart | 1246-04-14 (?) | Villeneuve-la-Comptal | Item. Anno et die predictis. Petrona, uxor Willelmi Hinart, testis jurata dixit quod vidit apud Villam Novam in domo Poncii Fabri Bernardam Robertam, matrem suam, et sociam suam, hereticas. Et tunc dicta testis rogavit matrem suam quod conduceret se ad fidem Catholicam et crederet fidem Ecclesie Romane. Set ipsa noluit facere. Et tunc dicta testis misit per ipsum Poncium Fabri dictis hereticabus unam canam plenam vino et unum panem. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XV anni vel circa. Et tunc infra tres dies dicte heretice fuerunt capte et combuste. Set postea non vidit ipsam nec viderat ipsam a tempore quo fuit heretica, nisi illa vice tantum. |
MS609-3698 §3 | confessio | Bernart de Font | 1246-07-03 | Villeneuve-la-Comptal | Item. Dixit quod ipse testis extraxit de secta hereticorum Dominicum de Fonte, patrem suum; Martinum de Fonte et Petrum de Fonte, avunculos ipsius testis, hereticos. Et hec fecit de voluntate et consensu Willelmi Ramundi, capellani tunc de Villanova, quod ipse testis adduxit de Monte Securo et fecit eos converti ad fidem Catholicam. Et sunt XXX anni. |
MS609-0773 §1 | confessio | Guilhelma, wife of Raimon de la Gleisa | 1245-07-03 | Renneville | Item. Anno et die quo supra. Wilhelma, uxor Ramundi de Ecclesia, testis jurata dixit quod Fabrissa, mater ipsius testis, fuit heretica et ipsa testis stetit cum dicta matre sua et cum aliis hereticabus per duos annos. |
MS609-1640 §11 | confessio | Guilhem de Cauz Forn | 1245-05-07 | Auriac | Item. Dixit quod Richa, mater ipsius testis fuit heretica induta set ipse testis non vidit eam postquam fuit heretica nec dedit ei aliquid nec misit. |
MS609-1754 §2 | confessio | Guilhelma, wife of Bernart de Brézilhac | 1245-07-07 | Auriac | Dixit etiam quod vir ejus B[ernardus] de Bressileha fuit hereticus antequam haberet ipsum in virum, set postea fuit celebratum divorcium et recessit ab ea. |
MS609-1805 §3 | confessio | Arnaut de Rovinhol | 1245-07-15 | Auriac | Dixit etiam quod mater ipsius testis fuit heretica et combusta apud los Quassers. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit nec eoum predicationem audivit. |
MS609-1804 §3 | confessio | Olivier de Cuq | 1245-07-15 | Auriac | Dixit etiam quod pater ipsius testis fuit hereticus. Set post modum fuit reconciliatus per dominum Falconem episcopum Tholosanum et fecit se hospitalarium. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit aliquid nec misit nec eorum predicationem audivit. |
MS609-1613 §1 | confessio | Raimona Guilabert | 1245-07-01 | Auriac | Item. Anno et die predictis. Ramunda Guilaberta, uxor P[etri] Bolada, testis jurata dixit quod quando erat etatis VIII annorum vidit Willelma de la Focit, amittam suam, hereticam, apud Auriag in domibus propiis dicte Willelme, heretice. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XXX anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nisi publice stantes apud Auriac nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. |
MS609-4226 §2 | confessio | Raimon Belot | 1246-06-15 | Fourquevaux | Dixit tamen quod pater suus fuit hereticusp quando heretici stabant publice. |
MS609-4184 §2 | confessio | Arnaut Guilhem | 1246-06-15 | Fourquevaux | Alibi nunquam vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec predicationem eorum audivit nec dedit nec misit nec duxit licet quodam habuerat sororem hereticam. |
MS609-2667 §2 | confessio | Guilhem Baudric | 1245-07-06 | Avignonet | Dixit tamen quod tunc temporis habebat duos avunculos hereticos et comedit pluries cum eis. |
MS609-2707 §1 | confessio | Guilhem de Lagrasse | 1245-11-16 | Avignonet | Item. Anno et die predictis. Guillelmus de la Grassa testis juratus dixit quod Bernardus de la Grassa, pater ipsius testis, fuit hereticus per multum temporis. Et ipse testis fuit nutritus cum hereticis bene per duos annos et dimidium. Et fuit per quinquennium hereticus indutus. Et postea recessit a dicto Bernardo Gras, patre suo, heretico, et ab aliis sociis suis, hereticis. Et recognovit secta illorum esse malam et condampnosam.hereticus Et adoravit tociens hereticos quod non recordatur et fuit adoratus a pluribus dum permansit hereticus. |
MS609-2723 §1 | confessio | Arnaut de Mirepoix | 1245-10-31 | Avignonet | Item. Anno et die predictis. Arnaldus de Mirapeis testis juratus dixit quod apud Avinionem extra villam in quodam casali vidit Ramundum de Mirapeis, fratrem ipsius testis, et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis W[illelmum] de Canavelh et Arnaldum Arravant, nunc defunctos. Et dictus Ramundus de Mirapeis, hereticus, dixit ipsi teste, fratri suo, quod rogaret, ex parte ipsius, Arnaldo de Mirapeis, patrem eorum, quod mitteret sibi aliquid quod facere noluit nec vidit ipsum. Et non adoravit nec vidit adorare. Et sunt VIII anni vel circa. |
MS609-2797 §2 | confessio | Ysarn Ademar | 1245-11-23 | Avignonet | Dixit etiam postea quod Willelma, mater ipsius testis, fuit heretica licet pluries vidisset eam dum erat heretica nec unquam adoravit eam. |
MS609-2795 §1 | recognitio | na Viverna, wife of Guilhem Raimon | 1246-06-10 | Avignonet | Item. Anno Domini MoCCoXLoSexto VIo Ydus Junii. Hec confessio fuit recitata predicte Biverne apud Tholosanam coram fratribus inquisitoribus B[ernardo] de Caucio et Johanne de Sancto Petro quam concessit esse veram et abjuravit heresim et juravit et cetera et obligavit se et sua ad parendum mandatis inquisitorum et concessit fieri publicum instrumentum. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Ramundus, capellanus de Lobenx; Ramundus W[illelmi], capellanus Sancti Gamerii; et P[etrus] Fresapa, publicus notarius. Dixit etiam quod nescivit quando Geralda, filia sua, fecit se heretica nec postea vidit eam. Testes: predicti. |
MS609-3235 §2 | confessio | Bernarda Fuelha | 1246-06-27 | Caillavel | Dixit tamen quod Ramunda, filia ipsius testis, fuit heretica et postea non vidit eam nec dedit nec misit ei aliquid. |
MS609-4061 §3 | confessio | Guilhelma, sister of Pons Ribiera | 1245-06-25 | Odars | Dixit etiam quod B[ernardus] Ribeira, frater ipsius testis, fuit hereticus set non vidit eum postquam fuit hereticus. Item. Dixit quod frater ejus Poncius fuit hereticus similiter. Et ambos sunt pro heresi combusti. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Arnaldus Cerda; Johannes, clericus, capellanus de Ordarcio; et frater Bernardus, inquisitor. |
MS609-4777 §3 | confessio | Arnaut de Cletenx | 1245-11-11 | Les Cassés | Item. Dixit quod Poncius Viguerii de Sancto Paulo Corpore Sancto dixit ipsi testi quod viderat hoc anno Petrum Viguer, hereticum, filium ipsius Poncii, in nemore de Fonforto et etiam dederat dicto hereticos pannum lineum ad induendum. |
MS609-4795 §1 | confessio | Guilhem Grayle | 1245-11-19 | Les Cassés | Anno et die predictis. Willelmus Graile del Cassers testis juratus dixit quod habuit quandam sororem hereticam nomine Rixendis et vir ejus, B[ernardus] Cogul, erat similiter hereticus, et ambo recesserunt a predicto castro et steterunt per nemore per multum temporis. Et sunt XXV anni vel amplius. |
MS609-4782 §3 | confessio | Guilhem Aymeric | 1246-01-30 | Les Cassés | Item. Dixit quod Sicre, frater ipsius testis, et Arnauda et Aurencha, sorores ipsius testis, fuerunt heretici. Set ipse testis non adoravit eos nec dedit nec misit eis aliquid. Et hoc a XL annis citra. |
MS609-4796 §1 | confessio | Pons Salamon | 1245-11-19 | Les Cassés | Anno et die predictis. Poncius Salamo del Cassers testis juratus dixit quod habuit quandam fratrem scilicet Arnaudum Salomis et fecit [se] hereticus postquam convaluit de quadam infirmitate quam habuit in domo sua propria. Et sunt XIIII anni vel amplius. |
MS609-4797 §1 | confessio | Tolosan Bernart | 1245-11-19 | Les Cassés | Anno et die quo supra. Tholsanus Bertran dels Chassers testis juratus dixit quod Willelma de Ecclesia, mater ipsius testis, fuit bene heretica per tres annos apud Auriacum. Set ipse testis nunquam adoravit dictam matrem suam, hereticam, nec vidit adorare. Et sunt XVI anni et amplius. |
MS609-4797 §2 | confessio | Tolosan Bernart | 1245-11-19 | Les Cassés | Item. Dixit quod dicta Willelma, heretica, mater ipsius testis, [fuit] capta et ducta apud Tholosam et inde conversa fuit ad fidem Catholicam. Et sunt XIII anni. Et post dictam conversionem recuperavit virum suum predicta Willelma, conversa, et stetit bene cum viro suo per VIII annos et amplius. Et postea amisit virum suum et modo stat in domo ipsius testis, filii sui, qui tenet ipsam apud Cassers. |
MS609-4803 §3 | confessio | Peire Roger | 1245-12-14 | Saint-Paulet / Les Cassés | Dixit etiam quod vidit Poncium Rogerii, fratrem ipsius testis, et Poncium de Bosco, socium suum, hereticos, in domo ipsius testis et mulociens vidit dictum fratrem suum, hereticum, postquam fuit hereticus. Et vidit ibi cum dicto hereticos Willelmum Rogerii, fratrem ipsius testis. Et ipse testis adoravit dictos hereticos flexis genibus ter dicendo, “Benedicite, probi homines, orate Deum pro me.” Set fratrem suum, W[illelmum], non vidit adorare. |
MS609-4803 §4 | confessio | Peire Roger | 1245-12-14 | Saint-Paulet / Les Cassés | Dixit etiam quod vidit Bernardum Clerici, diachonum hereticorum, et socium suum, hereticantes Poncium Rogerii, fratrem ipsius testis in domo P[etri] Bofilh apud Casser in sanitate. Et sunt XXX anni. Et non recolit si ipse testis tunc temporis adoravit dictos hereticos. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. [Testes:] propedicti, scilicet: Arnaldus, capellanus Cassers; Bertrandus, capellanus de Avinione; et frater B[ernardus] de Caucio, inquisitor. |
MS609-4802 §2 | confessio | Peire Roger | 1245-11-19 | Saint-Paulet / Les Cassés | Item. Dixit quod habuit quandam fratrem qui dicebatur Poncius Rogerii, et ipse dictus Poncius Rogerii intravit Tholosam ad addiscendum artem pellicerie et ibi fecit se hereticum sicut credit ipse testis. Et sunt XV anni vel circa. Item. Dixit quod postquam frater suus fecit se hereticum non vidit eum nec misit ei aliquid nec scivit aliquid de facto suo. |
MS609-0160 §1 | confessio | Guilhelmeta del Mas | 1245-06-10 | Mas-Saintes-Puelles | soror dominorum del MansoItem. Annoet die quo supra IIII Ydus Junii. Willelma Meta, mater Bernardi et Jordanii de Quiders, testis jurata dixit quod vidit na Garsen, matrem ipsius testis, hereticam, apud Mansum in domo propria dicte Garsen heretice publice stare. Et ipsa testis pluries adoravit eam et vidit alios adoraverunt, set non recolit nomina eorum qui adorabant dictam hereticam. Et sunt XL anni vel circa. |
MS609-0205 §5 | confessio | Bernart de Quiriès | 1245-05-13 | Mas-Saintes-Puelles | Item. Dixit quod Odo frater suus fuit hereticus et fecit se deferri ad domum hereticorum. Et fuit eodem tempore. Et mortuus fuit hereticus. |
MS609-0135 §8 | confessio | Arnaut Donat | 1245-07-01 | Mas-Saintes-Puelles | Item. Audivit dici quod Ermengardem, matrem ipsius, testis fuit heretica et sunt L anni. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: qui in confessione Willelme Sicresa. |
MS609-0082 §1 | confessio | Florença de Fornier | 1245-07-01 | Mas-Saintes-Puelles | Item. Anno et die quo supra. Florensa, uxor quondam Petri de Forners, soror predicte Ramunde, testis jurata dixit quod stetit per medium [annum] apud Laurac cum Willelma Audema, amita ipsius testis, heretica. Et comedebat et bibibat cum ipsa et pluries adoraverunt eam sicut dicta heretica docebat ipsam testis adorare. Et sunt XX anni vel circa. |
MS609-0081 §1 | confessio | Raimona Gondaubou | 1245-07-01 | Mas-Saintes-Puelles | Item. Anno et die quo supra. Ramunda, uxor quondam Gondaubou, testis jurata dixit quod vidit Willelmam Audena, amitam ipsius testis, hereticam, apud Cabaretys et stetit cum ipsa per tres annos, et adoravit eam pluries. Et sunt XX anni vel circa. |
MS609-0221 §2 | confessio | Guilhelma, wife of Bernart de Rascos | 1245-05-19 | Mas-Saintes-Puelles | Item. Dixit quod mater ipsius testis fuit hereticata set ipsa testis non vidit ipsam hereticam quod recolat. Et abjuravit et cetera. Testes: qui in confessione Ermengardis. |
MS609-0424 §1 | confessio | Bertran de Quiriès | 1246-03-12 | Mas-Saintes-Puelles | Annoet die quo supra IIIIo Ydus Marcii. Bertrandus de Quiders, miles, testis juratus dixit quod vidit Garsendam, aviam ipsius testis, et Gualhardam, amitam testis, hereticas, stantes publice apud Mansum Sanctarum Puellarum in domibus propriis earum et ibi ipse dum erat puer, Ve annorum vel circa. Comedit pluries panem et nuces et alia comestibilia que dabant ipsi testis dicte heretice, set non adoravit eas. Et fuit ante primum adventum crucesignatorum. |
MS609-0233 §7 | confessio | Flor, wife of Galhard del Mas | 1245-05-19 | Mas-Saintes-Puelles | Item. Dixit quod vidit Ramundam, matrem ipsius testis, hereticam, et sociam suam publice manentes apud Belpug in domo ipsius Ramunde, matris ipsius testis, quae rogavit pluries ipsam testem quod faceret se hereticam quod ipsa testis noluit facere. Et postea fuit dicta mater ipsius testis conversa ad fidem nostram et fuit reconciliata per Mascharo, quondam prepositum Tholosanum. Et postea fuit relapsa dicta mater ipsius testis in heresim et fuit facta heretica iterum. Et dixit quod nunquam adoravit dictam matrem suam. Et sunt XX anni vel circa. |
MS609-2300 §1 | confessio | Arnaut de Villeneuve | 1245-12-08 | Lasbordes | Item. Anno quo supra VIo Ydus Decembris. Arnaldus de Villa Nova, miles, testis juratus dixit quod postquam fuit confessus fratri Willelmo Arnaldi apud Castrum Novum non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. Dixit tamen quod antea vidit Tholose tempore guerre ubi aufugerat ipse testis cum tota familia sua, in domo Willelmi de na Gauzia - que est circa domum d’en Talhafer prope Montem Veterem - qua conducebat ipse testis cum dicta familia sua, Vergeiram, amittam ipsius testis, et Aymengardam, Blandam, socias suas, hereticas. Et vidit cum eis Ramundum Rotgerii, quondam comitem Fuxensem; et Arnaldum Petri de Podio Laurencii et Alsipis, milites, qui erant ibi cum dicto comite; et Arnaldum Tater, militem del Monlebo; et Brunissendem, matrem ipsius testis; et plures alios de quibus non recolit - non simul set divisim. Et dicte heretice fuerunt in dicta domo, ubi manibat ipse testis, per mensem vel amplius. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XXXVI anni vel circa. |
MS609-2300 §2 | confessio | Arnaut de Villeneuve | 1245-12-08 | Lasbordes | Item. Dixit quod Ramundus de Villanova, miles, pater ipsius testis, fuit hereticus indutus et obiit in illa secta. Et manebant tunc publice apud las Bordas dictus pater ipsius testis et alii heretici. Set non adoravit nec vidit adorare. Et fuit tempore supradicto. |
MS609-2288 §1 | confessio | Guilhelma d’en Bernart Raimon | 1245-11-25 | Lasbordes | Item. Anno et die predictis. Willelma d’en B[ernardi] Ramundi testis jurata dixit quod Stephanus Oliba, pater ipsius testis, et Bernarda Brezerta, mater ipsius testis, fuerunt heretici et ipsa testis stetit cum ipsis et nutribant ipsum. Et dum ipsa esset XII annorum fecit se heretica et stetit per tres annos. Et postea exivit sectam hereticorum et accepit matritum. Et sunt XXXVIII anni vel circa. |
MS609-2290 §1 | confessio | Ademar de Villeneuve | 1245-12-01 | Lasbordes | Item. Anno quo supra Kalendas Decembris. Ademarius de Vilha Nova testis juratus dixit quod vidit duas amittas ipsius testis, hereticas, de nomibus quarum non recolit, apud Sorettum. Set nunquam adoravit eas. Et sunt XXX anni vel circa. |
MS609-2290 §3 | confessio | Ademar de Villeneuve | 1245-12-01 | Lasbordes | Item. Dixit quod W[illelmus] B[ernardi] Sartre, frater ipsius testis, aufugit set ipse testis nescit unde. Set audivit dici quod fecit se hereticus et recessit cum hereticis, set ipse testis non vidit ipsum postea. Et sunt tres anni vel circa quod hoc fuit. |
MS609-2293 §1 | confessio | Guilhem Guitaud de Lasbordes | 1245-12-01 | Lasbordes | Item. Anno et die predictis. W[illelmus] Guitart de las Bordas testis juratus dixit quod Stephanus Guitart, pater ipsius testis, fuit hereticus, et mortuus fuit hereticus apud Las Bordas in domo Petri de Vilharlo. Set ipse testis non adoravit eum nec vidit adorare licet pluries vidisset eum ex quo fuit hereticus nec aliquid dedit ei nec misit. Alibi non vidit hereticos nisi stantes publice per terram nec unquam adoravit eos nec credidit nec aliquid dedit ei nec misit nec eorum predicationem audivit. Predicta fuit confessus fratri Guillelmo Arnaldi, inquisitori, apud Castrum Novum, et fratri Ferrario apud Saxac. Testes: predicti. |
MS609-2286 §2 | confessio | Raimon Ugo | 1245-11-25 | Lasbordes | Dixit tamen quod Fabrissa, mater ipsius testis, fuit heretica. Set ipse testis non adoravit eam licet eam vidit pluries postquam fuit heretica. Et sunt XL anni vel circa. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec aliquid dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. |
MS609-2286 §3 | confessio | Raimon Ugo | 1245-11-25 | Lasbordes | Dixit etiam quod vidit dictam matrem suam et sororem dicte matris, hereticas, in domo Poncii Breseth, fratris dicte matris. Dixit etiam quod in dicta domo vidit Vilaurlho et filium suum, hereticos, pluries et pluries comedit in domo ipsorum. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Stephanus, archipresbyter de Lauraco; et Arnaldus, capellanus del Cassers; et P[etrus] Johannis, capellanus de Villa Picta; et frater B[ernardus] de <Cacio? >, inquisitor. |
MS609-2296 §1 | confessio | Alazais, wife of Peire Auger | 1245-12-01 | Lasbordes | Item. Anno et die predictis. Alazais, uxor Petri Augerii, testis jurata dixit quod nunquam vidit hereticos nisi stantes publice per terram. |
MS609-3583 §1 | confessio | Pons Autier | 1246-02-28 | Villepinte | Anno quo supra II Kalendas Marcii. Poncius Auterii testis juratus dixit quod Ramundus Auterii, pater ipsius testis; et Ramunda, mater ipsius testis, fuerunt heretici. Et postmodum conversi et reconciliati; ita tamen quod dictus pater ipsius testis fuit reconciliatus per beatum Dominicum apud Prulianum et super hoc habuit litteras testimoniales ab eodem. Et sunt XXXV anni. Et dicta mater ipsius testis fuit reconciliata per abbatem de Villa Longa. Et sunt XXX anni et amplius. Tamen dicta Ramunda mater ipsius testis rediit postea ad vomitum et fuit facta iterum heretica. Set ipse testis nichil dedit parentibus predictis nec misit eis aliquid nec eos adoravit. |
MS609-3586 §3 | confessio | Guilhem Bel | 1245-12-25 | Villepinte | Dixit etiam quod Bernarda Brugueira, mater ipsius testis, fuit heretica et postea non vidit eam nec misit ei aliquid. Et fuit confessus fratre Willelmo Arnaldi et socio suo, olim inquisitoribus. Et postea vidit hereticos in dicta area tempore guerre vicecomitis sicut supradictam est. Alibi non vidit hereticos nisi captos nec credit nec deditnec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. Dixit etiam quod dicta mater sua fuit capta apud Verdunum prope Castrum Novum d’Arri. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Stephanus, archipresbyter de Lauraco; Arnaldus, capellanus de Cassio; Petrus Johannis, capellanus de Villa Picta; et frater B[ernardus] de Caucio, inquisitor. |
MS609-3592 §1 | confessio | Raimon Faure | 1246 (lac.) | Villepinte | Anno Domini MoCCoXLo Sexto { ... }. Ramundus Faure, requisitus de veritate dicenda de se et de aliis vivis et mortuis, testis juratus, dixit quod Adam Faure, frater ipsius testis, fecit se hereticum. Et ipse testis vidit predictum fratrem suum, hereticum, pluries apud Lauracum in domo propria hereticorum. Et tunc ipse testis rogavit predictum fratrem suum, hereticum, quod rediret ad fidem Catholicam et dimitteret sectam hereticorum; quod ipse facere noluit. Set ipse non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XXV anni vel circa. |
MS609-3587 §1 | confessio | Raimon Sabbatier | 1245-12-25 | Villepinte | Anno et die predictis. Ramundus Sabbaterii testis juratus dixit quod vidit Ramundum, aviam ipsius testis, et socias suas, hereticas, apud Villam Pictam in domo Ramundi Auterii et Poncii Auterii, fratrem. Et vidit ibi cum eis dictos Ramundum et Poncium et Willelmum et Bernardum, filios dicte Ramunde, heretice. Set ipse testes non adoravit dictas hereticas nec vidit adorare. Et sunt XX anni. |
MS609-3572 §2 | confessio | Bernart Autier | 1245-12-05 | Villepinte | Dixit tamen quod Ramundus Auterii, frater ipsius testis, fuit hereticus per tres annos et postea conversus fuit et mortuus fuit in fidem Ecclesie Romane. Et ipse testis vidit eum pluries dum erat hereticus. Set nunquam adoravit eum. Et sunt XVI anni vel circa. |
MS609-5740 §5 | confessio | Raimon Arrufat junior | 1246-02-14 | Castelnaudary | Item. Audivit dici quod Johana et Ermengardz, sorores ipsius testis, nunc defuncte, fuerunt heretice et Ramundus Arrufat, pater ipsius testis, extraxit eas de heresi et dedit eis viros. Set ipse testis non vidit eas dum erant heretice. Et sunt XXXVIII anni et amplius. |
MS609-5740 §6 | confessio | Raimon Arrufat junior | 1246-02-14 | Castelnaudary | Item. Vidit apud Bordas in domo Alazaissie Rogerie, consanguinee ipsius testis, tres hereticas quarum nomina ignorat, sororias dicte Alazaicie. Et vidit ibi cum eis dominam Alazaiciam et Petrum Rogerii, virum ejus, qui postea fuit hereticus. Set ipse testis non [adoravit] dictas hereticas nec vidit alios adorare. Et sunt XXV anni. |
MS609-5741 §1 | confessio | Guilhem Autier | 1246-02-28 | Castelnaudary | Anno quo supra II Kalendas Marcii. W[illelmus] Auterii, quondam de Villa Picta, modo de Castro Novo d’Arri, testis juratus quod Ramundus Auterii et Ramunda, uxor ejus, pater et mater ipsius testis, fuerunt heretici. Et postea fuerunt ad fidem Catholicam conversi et reconciliati per beatum Dominicum et per abbatem de Villa Longa XXX anni sunt et amplius. Et super hoc habuerunt litteras reconciliationis. Tamen dicta Ramunda, mater ipsius testis, rediit ad vomitum postea et fecit se hereticam et fuit combusta. Set ipse testis non adoravitnec vidit adorare nec vidit adorare nec aliquid dedit nec misit eis. |
MS609-5775 §1 | confessio | Guilhelma, wife of Raimon Fornier | 1246-05-07 | Castelnaudary | Anno et die predictis. Willelma, uxor Ramund<us? > Furnerii, testis jurata dixit quod vidit apud Lauracum in domo de na Francesca ipsam Francescam et Rixendam, sororem ipsius testis, hereticas. Et tunc ipsa testis iverat ibi ad videndum ipsam Rixendam, sororem suam, que venerat ibi ad manendum pro ancilla. Et quando venit ibi invenit ipsam hereticam et doluit multum. Et tunc non vidit ibi aliquem cum dictis hereticis nec adoravit nec vidit adorare. Et sunt XXV anni. |
MS609-5773 §1 | confessio | Raimon Faure | 1246-05-07 | Castelnaudary | Anno et die quo supra. Ramundus Faure testis juratus dixit quod quadam die cum veniret ipse testis de Tholosa et faceret transitum prope villam dels Cassers obviavit ei Arnaldum de Cletenx dels Cassers qui dixit ipsi testi quod Bernardus Isarni, hereticus, frater ipsius testis, volebat ipsum testem multum videre et quesivit a dicto Arnaldo de Cletenx ubi posset invenire eum. Et tunc ipse Arnaldus dixit ipsi testi et ostendit ei ad oculum quod in quodam nemore ibi prope los Cassers. Et ipse testis ivit illuc et invenit ibi dictum Bernardum Isarni, fratrem suum, hereticum. Et fuit ibi aliquantulum locutus a longe cum eo bene per unum contornum et non vidit ibi aliquem cum eo nec adoravit nec vidit adorare. Et sunt X anni vel XII. |
MS609-5771 §1 | confessio | Peire Simon | 1246-05-07 | Castelnaudary | Anno et die quo supra. Petrus Symon testis juratus dixit quod Aimengardis, mater, et quedam soror ipsius testis fuerunt Valdenses. Dixit tamen quod postquam fuerunt Valdenses non vidit eas excepto quod semel vidit sororem suam, Valdensam, transeuntem per Castrum Novum et fuit locutus cum ea et rogavit eam instanter quod rediret ad fidem Catholicam. Set ipsa noluit facere. Et sunt XL anni. |
MS609-5771 §4 | confessio | Peire Simon | 1246-05-07 | Castelnaudary | Item. Dixit quod Willelmus Symon, frater ipsius testis, fecit se hereticum. Set antequam fieret hereticus abbas Sancti Papuli posuerat penes eum in pignus quandam Bibliam pro C solidis Tolosanis. Et tunc fuit factus hereticus et recessit cum ea. Postea venit dictus abbas ad ipsum testem et rogavit instantissime quod reciperet ab eo dictos C solidos et quod iret ad dictum fratrem suum, hereticum, ubi manebat apud Lauracum et quod recuperaret dictam Bibliam et quod aportaret sibi. Quod et fecit ipse testis. Et quando ivit tunc ad fratrem suum, hereticum, apud Lauracum non vidit ibi alium nisi fratrem ipsius testis, hereticum, et non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XXXVII anni vel circa. |
MS609-4947 §3 | confessio | Guilhem Fortz | 1245-07-03 | Juzes | Item. Dixit quod pater suus fuit hereticus. |
MS609-4953 §1 | confessio | Guilhem Rocas | 1246-06-13 | Juzes | Anno et die predictis. Willelmus Rogas testis juratus dixit quod vidit apud Juzas in area ipsius testis et Petri Rogas, fratris ipsius testis, fratrem Bernardum, nunc conversum, et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis ipsum P[etrum] Rogas et Bernardum de Juzas. Set nec ipse testis nec alii audierunt tunc predicationem dictorum hereticorum nec adoraverunt eos. Et exinde ipse testis et dictus B[ernardus] de Juzaus ad instanciam dicti P[etri] Rogas, fratris ipsius testis, duxerunt dictos hereticos usque ad quoddam mailholium extra villam de Bovila et ibi dimiserunt eos Ramundo Barta de Bovila. Et non adoravit nec vidit adorare. Et fuit VII anni vel circa. |
MS609-5184 §2 | confessio | Arnaut Sabbatier | 1245-12-11 | Cambiac | Item. Vidit Petrum Sabaterii, filium ipsius testis, et socium suum, hereticos, in nemore de Lamota prope Cambiac. Set non adoravit eos nec vidit adorare. Set dixit quod Petrus Boerii de Cambiaco dixit ipsi testi quod Petrus, filius ipsius testis, querebat ipsum testem apud dictum locum de Lamota. Et sunt IX anni. |
MS609-5166 §6 | confessio | Marty de Casel, chaplain of Auriac | 1245-11-25 | Cambiac | Item. Dixit ipsi testi, feria II modo transacta, dicta Aimerssendis quod ipsa duxit Ramundam Artusam, uxorem Willelmi Oliverii de Auriaco, ad quandam cabanam juxta Cambiag in qua erant heretice, scilicet mater Ramundi Rasoris et soror. Et dicta Ramunda portavit dictis hereticabus porros et <linu*? > ad opus victarum et unam fogassiam et adoravit eas ibi. |
MS609-5166 §7 | confessio | Marty de Casel, chaplain of Auriac | 1245-11-25 | Cambiac | Item. Eodem die dicta Ermessens dixit ipsi testi quod dictus Ramundus Rasor de Auriaco duxit dictam sororem suam ad dictam hereticam ut hereticaretur. Et ipsa Aimerssens vidit eum in dicta cabana cum dictis hereticabus. |
MS609-3084 §4 | confessio | Guilhem Record | 1245-05-18 | Fanjeaux | Item. Dixit quod credidit eos esse bonos homines et quod alibi non erat salus, predicationem tamen eorum non audivit. Item. Dixit quod postquam fuit confessus fratri Willelmo Arnaldi, inquisitore, apud Fanum jovis vidit in domo ipsius testis fratrem ipsius testis, Arnaldum Recort, et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis uxorem ipsius testis, Ramundam, et Arnaldum Recort, consanguineum ipsius testis. Et ipse testis et alii adoraverunt eos. Et sunt III anni. Alibi non viditpost confessionem predictam non vidit hereticos. |
MS609-3078 §3 | confessio | Bernarda Aymeric | 1245-05-18 | Fanjeaux | Dixit etiam quod non vidit marituum suum ex quo fuit hereticus. |
MS609-3124 §1 | confessio | Raimon de Laurac | 1246-03-02 (?) | Fanjeaux | Anno et die predictis. Ramundus de Lauras testis juratus dixit quod postquam fecit confessionem suam fratri Willelmo Arnaldi, olim inquisitore, apud Fanum Jovis, vidit semel hereticos et eos adoravit et credidit et eorum predicationem audivit. Dixit tamen quod ante dictam confessionem vidit pluries hereticos et stetit cum patre suo, heretico, postea converso, et comedit de pane benedicto ab eis set non adoravit hereticos nec credidit nec eorum predicationem audivit tunc. Et fuit confessus fratri Ferrario apud Limosum et postea non vidit hereticos. Et abjuravit heresim. Testes: predicti. |
MS609-3080 §5 | confessio | Guilhelma, wife of Guilhem Guilabert | 1245-05-18 | Fanjeaux | Dixit etiam quod vir ejus, W[illelmus] Guilabert, fuit hereticus. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: propedicti. |
MS609-3145 §1 | confessio | Bernart Baro | 1246-03-10 | Fanjeaux | Anno et die predictis. Bernardus Baro testis juratus dixit quod postquam fecit confessionem suam apud Fanum Jovis fratri Willelmo Arnaldi, olim inquisitori, non vidit hereticos. Dixit tamen quod ante dictam confessionem vidit bis hereticos et audivit predicationem eorum et accepit pacem ab eis et dedit eis unam anguillam et credidit hereticos esse bonos homines et adoravit eos. Et receptavit fratrem ipsius testis Valdensem et socium suum, hereticos, et dedit eis ad comedendum. Et fuit confessus fratri Ferrario et postea non vidit hereticos. Et sunt XXX anni quod primo credit et sunt XVIII anni quod non credit. Et abjuravit heresim et juravit et cetera coram dictis inquisitoribus. Testes: predicti. |
MS609-3105 §1 | confessio | Covinens, wife of Bernart Mairanel | 1246-03-23 | Fanjeaux | Anno de die predictis. Covinens, uxor B[ernardi] Mairanel , testis jurata dixit quod cum ipsa testis esset X annorum vel XII Petrus Coloma, frater ipsius testis, erat credens hereticorum et fecit eam dari hereticis. Et ipsa testis fuit heretica induta per duos annos. Et tunc manebant heretici publice apud Fanum Jovis et per totam aliam terram et ipsa testis manebat cum dictis hereticis apud Fanum Jovis et adoravit pluries hereticos et vidit adorare plures. Set postquam recognovit se noluit esse cum hereticis ymo dimisit secta hereticorum eorum. Et accepit virum et stetit in fidem Catholica postea sicut bona Christana. Et sunt XXXIIII anni vel circa. Postea non vidit hereticos nec credidit eos esse bonos homines nec adoravit nec dedit nec misit nec eorum predicationem audivit. Et fuit confessa fratri Willelmo Arnaldi apud Fanum Jovis et fratri Ferrario apud Saxiacum inquisitore postea non vidit hereticos. |
MS609-3105 §2 | confessio | Covinens, wife of Bernart Mairanel | 1246-03-23 | Fanjeaux | Dixit etiam quod dictus Petrus Coloma, frater ipsius testis, fecit se hereticus et postquam fuit hereticus dedit ei panem et vinum semel et adoravit eum. Et fuit tempore supradicto. Et fuit reconciliata per Sanctum Dominicum. |
MS609-3138 §5 | confessio | Peire Terreni | 1246-03-09 | Fanjeaux | Item. Dixit quod cum ipse testis tradidisset camisian suam Petro Recordi ad suendum, idem Petrus Recordi fecit suere dictam camisiam Arnaldo Recordi, heretico, fratri ejusdem Petri. Quo facto, ipse testis, inductus a dicto Petro Recordi, dedit unum quartonem vini qui valebat obolum dicto Arnaldo, heretico. Et Petrona Recorda attulit ipsi testi dictam camisiam suam. Et fuit eodem tempore. |
MS609-3102 §3 | confessio | Bernart Barba | 1246-03-23 | Fanjeaux | Dixit quod audivit dici quod mater sua fuit heretica. Set ipse testis non vidit nec recolit. |
MS609-3285 §2 | confessio | Bernart de Tarabel | 1245-07-04 | Saint-Germier | Dixit etiam plus quod mater sua fuit heretica et postea rediit ad fidem Catholicam |
MS609-3280 §5 | confessio | Dias, wife of Pons de Saint-Germier | 1245-05-01 | Saint-Germier | Item. Vidit bis vel ter in dicto nemore Petrum de Sancto Germerio, fratrem ipsius testis, et socium ejus, hereticos. Et ivit cum ipsa teste Guillelma Audriga et ambo adoraverunt ibi dictos hereticos. Et sunt VIII anni vel circa. |
MS609-2639 §2 | confessio | Braidamunda | 1246-06-16 | Beauteville | Item. Dixit quod pater ipsius testis fuit hereticus indutus. Et fuit hoc tempore propedicto. Requisitus de omnibus interrogationibus supraponentis in confessione Poncii Ramundi: dixit se nichil scire. |
MS609-2637 §2 | confessio | Pons Raimon | 1246-06-16 | Beauteville | Item. Dixit quod vidit Vergeiram, amittam ipsius testis, hereticam, existentem publice in domo Aude, neptis ipsius Vergeire. Set non adoravit nec vidit adorare. |
MS609-3870 §1 | confessio | Arnaut Faure | 1246-07-18 | Laurac | Anno quo supra XIII Kalendas Augusti. Arnaudus Faure requisitus ut supra testis juratus dixit quod postquam fecit confessionem suam de heresi fratri Willelmo Arnaldi et socio suo, olim inquisitoribus, non vidit hereticos nisi captos. Dixit tamen quod ante dictam confessionem vidit multociens hereticos in multis locis; adoravit eos multociens; predicationem eorum audivit multociens; apparelhamentis eorum interfuit; pacem ab eis accepitab eis multiciens; comedit cum hereticis multociens et de pane benedicto ab eis; IIIor hereticationibus interfuit; stetit per duos annos in Lombardia cum Arnaldo Fabri, patre suo, heretico. Et credidit hereticos esse bonos homines et veraces et amicos Dei et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. Et credidit ab annis discretionis citra usque ad confessionem quam fecit fratri Willelmo Arnaldi, inquisitori . Et audivit hereticos loquentes de visibilibus quod Deus non fecerat ea, de baptismo et matrimonio quod non erat ibi salus, quod hostia sacrata non erat corpus Christi, quod mortuorum corpora non resurgent et quod alibi non erat salus nisi cum hereticis. Et ipse testis credidit sicut ipsi dicebant. Dixit etiam quod servivit hereticos et dedit eis de suo et recepit eos in domum suam. Et fuit confessus fratri Ferrario apud Saxiacum quam confessionem concedit esse veram. Et requisitus, dixit quod non fuit hereticus indutus. Hec deposuit apud Tholosam coram fratribus B[ernardo] de Caucio et Johanne de Sancto Petro, inquisitoribus. Et abjuravit heresim et juravit et cetera, et obligavit se et sua ad parendum mandatis inquisitoribus. Et concessit fieri publicum instrumentum. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; P[etrus], capellanus de Vilario; Stephanus, archipresbyter Lauriacensis; et P[etrus] Ariberti, publicus notarius, qui inde recepit publicum instrumentum. |
MS609-1182 §1 | confessio | Raimon Marty de Cailhau | 1245-07-11 | Laurac | Item. Anno et die predictis. Marti de Calhau, consanguineus Bertrandi Martini, episcopi hereticorum, testis juratus dixit quod dolet et penitet quia quando fecit confessionem suam fratri Willelmo Arnaldi celavit ei veritatem contra juramentum suum. Dixit etiam quod ante predictam confessionem et post vidit plures hereticos in pluribus locis et pluries adoravit et rasit eos et flebotomavit. |
MS609-1185 §3 | confessio | Peire Alboar | 1245-07-11 | Laurac | Dixit quod habuit quandam filium hereticum W[illelmum] et alium fugitivum Petrum. |
MS609-1187 §3 | confessio | Guilhelma Alboar | 1245-07-11 | Laurac | Dixit etiam quod habet quod quondam filium hereticum et alium fugentum. |
MS609-1161 §12 | confessio | Guilhelma Garrona | 1245-07-11 | Laurac | Dixit etiam quod mater ipsius testis fuit heretica induta. Et sunt XXXVe anni vel circa quod est mortua. Et omnia ista celavit fratri Willelmo Arnaldi tamen postmodem fuit confessa omniam predictam fratri Ferrario. |
MS609-1188 §3 | confessio | Bernarda Marina | 1245-07-11 | Laurac | Dixit etiam quod habuit fratrem et sororem hereticos. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti. |
MS609-1166 §3 | confessio | Sicart de Belfort de Insula | 1245-07-11 | Laurac | Dixit etiam quod mater et frater et III sorores ipsius testis omnes fuerunt heretici. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti. |
MS609-3850 §2 | confessio | Peire Benet | 1246-07-12 | Laurac | Dixit etiam quod Arnalda, mater ipsius testis fuit heretica induta et ipse visitavit eam semel vel bis apud <Vilam? > Novam Comitalem in domo Poncii Fabri uni fuit capta et postea combusta. Hec deposuit Tholosam coram fratre B[ernardo] de Caucio, inquisitore. Et abjuravit heresim et juravit et cetera, et obligavit se et sua ad parendum mandatis inquisitorum et concessit fieri publicum instrumentum. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; S[tephanus], archipresbyter Lauriacensis; Silvester, capellanus de Viridifolio; et P[etrus] Ariberti, publicus notarius, qui hoc scripsit et recepit inde publicum instrumentum. |
MS609-3854 §2 | confessio | Raimon Affiuler | 1246-07-12 | Laurac | Item. Dixit quod ante dictam confessionem vidit et adoravit multociens; predicationem eorum audivit, pacem ab eis accepit multociens; comedit cum eis et de pane benedicto ab eis multociens; et servivit matri et sorori sue, hereticabus. Et credidit hereticos esse bonos homines et veraces et amicos Dei et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. Et sunt XX anni quod hoc credidit et dimisit illam credulitatem quando fecit confessionem suam fratri Willelmo Arnaldi, olim inquisitori. Et fuit confessus fratri <Ferrari? > apud Saxiacum et illam concedit veram. De erroribus non audivit hereticos loqui. Hec deposuit apud Tholosam coram fratre B[ernardo] de Caucio, inquisitore. Et abjuravit heresim et juravit et cetera, et obligavit se et sua ad parendum mandatis inquisitorum ut supra. Testes: predicti. |
MS609-4336 §2 | confessio | Guilhem Gasc (or Gaig) des Rouges | 1245-06-04 | Saint-André de la Landella | Item. Dixit quod vidit Petrum Gasc, filium suum, hereticum, in area ipsius testis. Et tunc dictus testis quesivit a dicto filio suo ubi fuerat; et dictus P[etrus], hereticus, respondit quod ipse fuerat cum hereticis per IIIIor menses apud Montem Securum et in pluribus aliis locis. Et tunc dictus testis cepit dictum P[etrum] Gahg, filium suum, hereticum, et duxit eum ad capellanus de la Bastida. Et tunc dictus capellanus fecit dictum hereticum jurare quod dimitteret sectam hereticorum et revelaret secreta dictorum hereticorum. Et dictus P[etrus] Gah, hereticus, filius dicti testis, abjuravit in manu capelli heresim et juravit stare mandatis Ecclesie. Et frater Otho et frater Willelmus Pelisso, Ordinis Predicatorum, audierunt confessionem dicti P[etri] Gah, filii dicti testis, apud Vasejam. Et sunt III anni vel circa. |
MS609-4336 §10 | confessio | Guilhem Gasc (or Gaig) des Rouges | 1245-06-04 | Saint-André de la Landella | Dixit etiam quod credit esse hereticum P[etrus] de Podio Willelmum de Podio, filium dicti P[etri], qui alio nomine dicitur Willelmus Ramundi, pro eoquod quod audivit a Petro, filio ipsius testis, quondam heretici. |
MS609-4552 §1 | confessio | Raimon Guiraut | 1245-11-07 | Saint-Felix | Anno et die predictis. Ramundus Guiraudi testis juratus dixit quod apud Druliam in domo Bernardi Vinada vidit Audiardam, matrem ipsius testis, et sociam suam, hereticas. Et vidit cum eis ipsum Bernardum Vina, dominum domus, et uxorem suam cuius nomina ignorat; et duo pueros quorum similer nomina ignorat. Set non adoravit nec vidit adorare. Et tunc ipse testis dedit dicte Audiarde, matri sue, heretice, unam cateriam farine. Et rogavit eam quod rediret ad fidem Catholicam; set ipsa noluit. Et sunt VIII anni vel circa. |
MS609-4536 §3 | confessio | kin of Valeiras | 1245-12-02 | Saint-Felix | Item. Dixit quod Bernarda, soror dicti Willelmi de Valeiras, fuit heretica induta. Et ipse testis vidit eam hereticam. Testis: predicti. |
MS609-4527 §2 | confessio | Johan Bonassias | 1245-10-30 | Saint-Felix | Dixit tamen quod Willelmus Bonassias, frater suus, fecit se hereticus, ut audivit dici. Et sunt V anni. |
MS609-2206 §2 | confessio | Guilhem Raseire | 1245-07-06 | Gardouch | Dixit tamen quodaudivit audivit dici quod mater ipsius testis fuit heretica set nunquam vidit eam quod recolat. |
MS609-4765 §1 | confessio | Arnaut Bru | 1245 (lac.) | Montégut | Anno quo supra { ... }. Arnaudus Bruni testis juratus dixit quod vidit Pagana, avam ipsius testis, hereticam, in domo ipsius testis stantes publice. Set non adoravit nev vidit adorare. Et sunt XXX anni. |
MS609-2571 §2 | confessio | Arnaut Daydé | 1245-06-17 | Issel | Dixit tamen quod pater ipsius testis fuit hereticus. Set ipse testis non vidit ipsum postquam fuit hereticus nec dedit nec misit ei aliquid. |
MS609-2566 §2 | confessio | Guilhem Daydé | 1245-06-01 | Issel | Postea dixit quod quando erat juvenis mater sua dixit ipsi testis quod P[etrus] Daide, pater ipsius testis, fuerat hereticus. Et postea non vidit eum nec misit sibi aliquid. |
MS609-2622 §1 | confessio | Saissa, wife of Armengard de Montlaur | 1245-06-26 | Issel | Item. Anno quo supra VI Kalendas Julii. Sayssa, uxor quondam Armengaudi de Monlaur, testis jurata dixit quod vidit Brunam, matrem ipsius testis, hereticam, apud Saisac, et socias suas, hereticas, stantes publice. Et ipsa testis erat XII annorum. Et stetit per annum cum predictis hereticabus. Set non adoravit nec vidit adorare. Et sunt XVIII anni vel circa. |
MS609-2622 §2 | confessio | Saissa, wife of Armengard de Montlaur | 1245-06-26 | Issel | Item. Dixit quod vidit Blancham et na Dias, sororia<m? > ipsius testis, apud Lauran in domo dicte Blanche, heretice. Set non adoravit nec vidit adorare. Et fuit eodem tempore. Alibi non vidit hereticos nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit eis aliquid nec predicationem audivit. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Arnaldus Cerda. |
MS609-4276 §2 | confessio | Guilhem de Mourvilles | 1245-06-13 | Varennes | Item. Dixit quod mater et soror ipsius testis intraverunt heresim set ipse testis non vidit eas in heresim <quamvis? > dicte heretice capte fuerunt in parrochia de Varenis. |
MS609-4322 §2 | confessio | Rixen, wife of Guilhem Gasc (or Gaig) | 1245-06-20 | Varennes | Dixit tamen quod ipsa testis habuit quondam filium nomine P[etrum] Gaig qui se fecit hereticus de consilio Willelmi de Podio vel Ramundi qui duxit ipsum Petrum ad heresim et fecit ipsum hereticari. Et postea contigit quod venit dictus P[etrus] Gaig ad aream ipsius testis et ipsa testis et Willelmus, vir ipsius testis, receperunt dictum P[etrum] Gaig, hereticum, et tradidierunt eum capellano de la Bastida. Et ipse capellanus dedit ipsi testis et viro suo pro consilio quod traderent dictum filium ipsorum, hereticum, bajulo domini comitis. Quod et fecerunt, et tradiderunt ipsum Guillelmo, venatori domini comitis. Et postea mediante monitione et predicatione fratris Odonis et fratris Willelmi Pelliso, Ordinis Predicatorum, rediit ad fidem Catholicam in festo Sancti Michaelis proximo venienti erunt duo anni. |
MS609-4282 §2 | confessio | Raimon Boer | 1245-06-13 | Varennes | Excepto quod dixit quod frater suus fuit hereticus. |
MS609-3224 §2 | confessio | Esteve Vital | 1245-11-25 | Baraigne | Item. Dixit quod W[illelmus] d’Issus, nepos ipsius testis, fuit hereticus - set nescit ubi - et tenuit viam suam ad Montem Securum et fuit combustus ibidem. Set ipse testis non adoravit dictum hereticum nec dedit nec misit ei aliquid nec vidit eum ex quo fuit hereticus. |
MS609-3229 §6 | confessio | Guilhelma, wife of Ademar de Avignonet | 1246-06-28 | Baraigne | Predictos hereticos credidit esse bonos homines et veraces et amicos Dei et habere bonam fidem et posse salvari per ipsos licet sciret quod Ecclesia persequeretur eos. De erroribus non audivit hereticos loqui. Dixit etiam quod Ademarus, maritus ipsius testis, non fuit hereticatus in morte, nec vidit Poncium, filius ipsius testis, postquam fuit hereticus, nec dedit nec misit eis aliquid. Hec deposuit apud Tholosam coram fratribus B[ernardo] et Johanne, inquisitoribus. Et abjuravit heresim et juravit et cetera, et obligavit se et sua ad parendum mandatis inquisitorum et concessit fieri publicum instrumentum. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; W[illelmus], capellanus de Varanha; et P[etrus] Ariberti, publicus notarius, qui hoc scripsit, qui recepit instrumentum. |
MS609-5031 §1 | confessio | Bernart Guilhem | 1245-07-13 | Dreuilhe | Anno et die quo supra. Bernardus Willelmi, miles, testis juratus dixit quod apud Montem Auriol in domo Petrone Tholossa vidit Bernardum Tolos et socium suum, hereticos. Et vidit cum eis Poncium, fratrem ipsius B[ernardi] Tolos, heretici, qui duxit ibi ipsum testem et ipsam Petronam Tholossam, dominam domus, matrem dictorum Bernardi Tholos et Poncii, fratrem. Et Poncius Tholos adoravit dictos hereticos et rogabat ipsum testem quod adoraret similiter quod facere noluit aliquo modo; immo exivit statim de domo et dimisit dictum Poncium ibi. Et sunt XV anni vel circa. |
MS609-5078 §2 | confessio | Arnauda, sister of Guilhem Vinada | 1245-12-09 | Dreuilhe | Dixit tamen plus quod ad preces Ramundi Guiraudi dels Cassers recepit pater ipsius testis [et] dictas hereticas in domo propriam. Et abjuravit heresim et juravit et cetera. Testes: predicti. |
MS609-5077 §1 | confessio | Guilhem Vinada | 1245-12-09 | Dreuilhe | Anno quo supra V Idus Decembris. Willelmus Vinada testis juratus dixit quod in domo Bernardi Vinada{ ... } et Bernardam, { ... }ipsius Bernardi, parentes ipsius testis{ ... } et Arnaudum, fratres ipsius [testis]. Et tunc dicte heretice fuerunt capte in dicta domo ipsius et patris sui. Set ipse testis non adoravit nec viditnec vidit adorare quod recolat. Et sunt XIII anni vel circa. |