MS9992-51 : Sentence LI - 1248-06-14MS9992-51 : Sentence LI - 1248-06-14

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno domini M°CC°XL VIII°, XVIII Kalendas Iulii.1 Nos, fratres predicti, et cetera. de Pomareda

Quia Bertrandus Crivelerii, de Pomareda, Tholosane dyocesis, super crimine heresis a nobis pluries citatus legitime, set per contumaciam absentavit, receptis et diligenter examinatis testibus et in die ad hoc assignata atestationibus publicatis, die etiam peremptorie assignata ad diffinitivam sententiam audiendam, ipsum perseverantem in sua contumacia secundum ea que de ipso invenimus, communicato prudentium  virorum consilio, per diffinitivam sententiam hereticum condempnamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, officialis Tholose; Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Amelii, capellani Sancti Stephani Tholose; Willelmi Petri, capellani Sancti Germerii; Ber. de Cananes, subvicarii Tholose; et Petri Ariberti.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)