MS9992-50 : Sentence L - 1248-05-31MS9992-50 : Sentence L - 1248-05-31

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno quo supra II Kalendas Iunii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Cautio et Johannes de Sancto Petro, et cetera. de Pomareda

Quia  Petrona, mater Raimundi Barot de Pomareda, Tholosane dyocesis, que fuit per diffinitivam sententiam de heresi condempnata, postquam abiuravit heresim coram aliis inquisitoribus et iuravit persequi hereticos, vidit et receptavit et adoravit hereticos, celavit eos, hereticationi cuiusdam persone interfuit, et credidit hereticos esse bonos homines et habere bonam fidem a parvo tempore citra, sicut per confessionem eius factam in iure nobis constat;

Ipsam ad ecclesiasticam unitatem redire volentem muro perpetuo deputamus ad condignam penitentiam peragendam.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris eiusdem loci; W., capellani de Monte Albano; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)