Sentence 49 - 1248-05-28
Edition
- Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 86-87
Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi, amen. Anno Domini MoCCoXLoVIIIo V Kalendas Junii.1 Nos, fratres Ordinis [Predicatorum] B[ernardus] de Cauti et Johannes de Sancto Petro, et cetera.
Quia W[illelmus] de Valeiras, de Sancto Felice, Tholosane dyocesis, de heresi condempnatus, vidit multociens et in multis locis hereticos, visitavit eos, receptavit eos multociens | f°13v | in domum suam, dedit eis ad comedendum et comedit cum eis in eadem mensa, eos associavit multociens, duxit eos ad hereticandum quasdam personas et hereticationibus illarum personarum interfuit, solvit legata hereticis, apparelhamentis hereticorum interfuit, accepit pacem ab eis, predicationem eorum audivit, adoravit eos tocies flexis genibus, prostratis in terra manibus, quod de numero non potest recordari, credidit hereticis et eorum erroribus, et crederet salvari, si moreretur in secta eorum, et postquam abiuravit heresim coram aliis inquisitoribus apud Sanctum Felicem et iterum apud Tholosam in iudicio constitutus, vidit et adoravit multociens hereticos et relapsus est in heresim abiuratam; postquam etiam recepit acta ab inquisitoribus et obtulit se deffensioni, vidit, credidit, recepit et adoravit hereticos in domum suam apud Valeiras et dedit eis ad comedendum et predicta negavit sepius interrogatus et in iudicio constitutus contra consciendam et proprium juramentum, sicut per confessionem eius factam in iure nobis constat;
Ipsum nunc usum saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserit, redire volentem, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis, quo ratione predicti criminis tenebatur astrictus, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierit, et mandata sibi injuncta compleverit. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquit, ipsum coram nobis comparentem ad recipiendam penitentiam super crimine heresis, communicato multorum prelatorum et aliorum virorum bonorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleat iniungimus ei in virtute prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerit, ipsum excommunicationis vinculo innodamus.
Actum Tholose, in claustro Sancti Stephani, in presentia Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; R[aimundi], capellani Deaurate; magistri P[etri], archipresbiteri de Caramanno; Johannis de Sancto Gaudencio; P[etri] Ariberti; et multorum aliorum.
- 1 1248-05-28 (?).
- 1 1248-05-28 (?).
Document
- Source: BnF ms. Latin 9992
- Shelfmark: 13r-13v
- Date: 1248-05-28 (?)
- Group: Saint-Felix
Highlight document features
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
- Bernart de Caux, OP
- Guilhem de Valeiras
- Johan de Saint-Gaudens
- many others not named
- Peire, magister, chaplain of Caraman
- Raimon Ferrier, chaplain of Sainte-Marie la Daurade
- Research in progress: joan_de_saint-peire_op
- Research in progress: peire_aribert_not
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Saint-Félix
Documents in this collectionDocuments dans cette collection
Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:
Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.