MS9992-48 : Sentence XLVIII - 1248-05-22MS9992-48 : Sentence XLVIII - 1248-05-22

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno et die predictis.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Cautio et Johannes de Sancto Petro, et ceterade Lantario;

Quia Arnaldus Coto de Lantario, Tholosane dyocesis, muro perpetuo deputatus ad penitentiam pro heresi peragendam, neglecto proprio iuramento contumax et inobediens in anime sue periculum, sine licencia Ecclesie recessit de Tholosa, nolens facere penitentiam memoratam ad quam faciendam se obligaverat per iuramentum et publicum instrumentum, et citatus legitime et dyucius expectatus non redierit, die sibi ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsum per contumaciam absentem hereticum condempnamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia testium qui sunt in sententia predicti Bernardi Bret.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)