MS9992-47 : Sentence XLVII - 1248-05-22MS9992-47 : Sentence XLVII - 1248-05-22

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item.de Sancto Felice In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno et die predictis.1 Nos, fratres predieti, et cetera.

Quia W. de Valeriis, de Sancto Felice, Tholosane dyocesis, bocatus ut compareret coram nobis super facto fidei responsurus, post iuramentum negavit se hereticos adorasse et per testes ydoneos contra ipsum receptos legitime nobis constat quod hereticos adoravit, die sibi ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prolatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsum presentem per diffinitivam sententiam, hereticum condempnamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini,  in presentia venerabilis patris Guillelmi, Dei gratia episcopi Agennensis; Arnaldis, prioris Sancti Saturnini; magistri Boneti, canonici Agennensis; magistri W . de Puntis; W., capellani de Manso Sanctarum Puellarum; Bernardi Martini; Johannis de Sancto Gaudencio; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)