MS9992-44 : Sentence XLIV - 1248-05-22MS9992-44 : Sentence XLIV - 1248-05-22

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno domini M°CC°XL VIII°, IX Kalendas Iunii.1 Nos, [F°13r]  CLXII fratre Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati.

Quia Bernardus Bret de Pomaredade Pomerade, Tholosane dyocesis, per confessionem propriam in iudicio factam in heresi legitime deprehensus, peremptorie citatus ad recipiendam penitentiam non comparuit coram nobis, citatus etiam peremptorie ut veniret, super eodem crimine diffinitivam sententiam audiendus, in assignata sibi die non comparuit coram nobis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsum per contumaciam absentem, hereticum condempnamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia venerabilis patris Guillelmi, Dei gratia episcopi Agennensis; Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; magistri Boneti, canonici Agennensis; magistri W. de Puntis; W., capellani de Manso Sanctarum Puellarum; Bernardi Martini; Johannis de Sancto Gaudencio; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)