MS9992-41 : Sentence XLI - 1248-03-29MS9992-41 : Sentence XLI - 1248-03-29

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, IIII° Kalendas Aprilis.12 Nos, fratres predicti, et cetera;

Quiade Bauro
de Podio Laurenciia
 Arnaldus Boterii de Bauro vidit et adoravit hereticos, et Alazaicia, uxor Guiraudi Sartoris , de Podio Laurencii, Tholosane dyocesis, diffamata de heresi plurimum et suspecta, vidit et adoravit hereticos a paucis annis citra, sicut [F°12v]  per testes sufficientes nobis constat, et relapsa sit in heresim abjuratam; et citati non comparuerint nec deffenderint se coram nobis;

Item. de Monte Jovis
de Exilio
Quia etiam Petrus Grimaudi de Monte Iovis et Poncius Garriga de Exilio diocesis Tholosane, muro perpetuo deputati ad penitentiam pro heresi peragendam, neclegto proprio iuramento, carcerem exierunt in suarum periculum animarum, et diutius expectati et legitime citati non redierint;

Prenominatis omnibus die ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata, el aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos set per contumaciam absentes per diffinitivam sententiam hereticos iudicamus et bona ipsorum decernimus occupanda.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris eiusdem loci; Ber. W., sacrista eiusdem loci; Raimundi, capellani Deaurate; Arnaldi, capellani de Beceda; W. B., capellani de Lager3; et Petri Ariberti.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)