MS9992-40 : Sentence XL - 1248-03-22MS9992-40 : Sentence XL - 1248-03-22

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno et die predictis.1 Nos, fratres predicti, et cetera.

Quiade Bauro
de Drului de Fanoiovis
constat nobis per confessiones in iudicio factas Poncii Boterii de Bauro; W. de Graissemo vel Guimet de Drula; et Bernardi de Podio de Fanoiovis, Tholosane dyocesis;

Quod prenominatus Poncius Boterii vidit et adoravit multociens hereticos et audivit predicationem eorum, comedit cum eis et de pane benedicto ab eis multociens, duxit et associavit eos, dedit eis de suo, credidit hereticis et eorum erroribus, celavit coram nobis et aliis inquisitoribus veritatem et relapsus est in heresim abiuratam; 

Item. Prenominatus etiam W. de Graisenx vidit et adoravit multociens hereticos et audivit predicationem eorum, comedit cum eis  in eadem mensa, et de pane ab eis benedicto, receptavit eos in domum suam, dedit eis de suo, et recepit ab eis munera, ivit de mandato hereticorum apud Montem Securum, credidit hereticos esse bonos homines et se posse salvari per eos, et negavit veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Bernardus de Podio vidit et adoravit multociens hereticos et audivit predicationem eorum, comedit cum eis et de pane ab eis benedicto multociens, duxit eos, apparelhamento eorum interfuit et pacem accepit ab eis multociens, credidit hereticis et eorum erroribus, et  relapsus est bis in heresim abiuratam;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis, quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt,  ipsos coram nobis comparentes, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam  condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum in dicto loco, testes: propedicti.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)