MS9992-39 : Sentence XXXIX - 1248-03-22MS9992-39 : Sentence XXXIX - 1248-03-22

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, XI Kalendas Aprilis.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Cautio et Iohannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quiade Pomereda
de Drulha
 R. de Turre; Petrona, mater Raimundi Barot et Bernarda, uxor eiusdem Raimundi Barot , de Pomareda; Raimundus Othonis; Petrona, uxor eius ; * de Drulia, Tholosane dyocesis, diffamati de heresi et suspecti viderunt et adoraverunt hereticos a paucis annis citra, sicut per testes sufficientes nobis constat, et citati non comparuerint nec deffenderint se coram nobis, prenominatis omnibus die sibi ad audiendam diffinitivam* Guillelmus Johannis;
Bernardus Crasto;
Bernarda, uxor eius ;
Poncius et Petrus Vinada, fratres ;
Petrus de Solario
et Raimunda, uxor eius
sententiam super crimine heresis peremptorie assignata et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos, set per contumaciam absentes, per diffinitivam sententiam tanquam hereticos condempnamus, et bona ipsorum decernimus occupandaa.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris eiusdem loci; Amelii, capellani Sancti Stephani; Raimundi, capellani Deaurate; Raimundi, capellani Dealbate; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)