Sentence 38 - 1248-03-15
Edition
- Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 75-77
Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi, amen. Anno quo supra Idus Marcii.1 Nos, fratres predicti et cetera .
Quia constat nobis per confessiones in iudicio factas Bernardi de Godervilla de Lantario baiuli quondam ; W. Bernardi Unaudi 2, et W. de Vilaris de Sancto Anatholio; et Durandi Daury de parrochia Sancta Malonia3 Tholosane diocesis;
Quod prenominatus B[ernard] de Godervilla vidit hereticos et adoravit eos multociens, servivit eos, misit eis victualia, audivit predicationem eorum, credidit eorum erroribus et relapsus est in heresim abiuratam;
Prenominatus etiam W. de Vilars vidit in pluribus locis hereticos et adoravit eos, audivit predicationem eorum et credidit hereticos esse bonos homines et habere bonam fidem et negavit veritatem contra proprium juramentum;
Item. Prenominatus etiam Durandus Daury stetit cum heriticis per unum annum et adoravit eos multociens, comedit cum eis, predicationem eorum audivit, associavit eos et credidit hereticos esse bonos homines et habere bonam fidem et quod posset salvari per ipsos; et ipsi legitime citati ad recipiendam penitentiam super premissis, in assignata sibi die non comparuerint coram nobis;
Quia etiam Raimundus de Syolh et Arnaldus Guerrerii de Tholosa, carceri deputati ad penitentiam pro heresi peragendam, neglegto proprio juramento, sine licentia Ecclesie carcerem exierunt, in suarum perditionem animarum, et diutius expectati | f°12r | et legitime citati in assignatis sibi diebus non comparuerint coram nobis;4
Prenominatis omnibus die ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prolatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos, set per contumaciam absentes, tanquam hereticos condempnamus, et bona ipsorum decernimus occupanda.
Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia abbatis eiusdem loci; et prioris eiusdem loci; S[tephani], archipresbyteri de Lauraco; Amelii, capellani Sancti Stephani; R., capellani de Villa Nova; P[etri] Ariberti; et multorum aliorum in generali sermone.
- 1 1248-03-15 (?).
- 2 No footnote / empty footnote found for ‘’!
- 3 No footnote / empty footnote found for ‘’!
- 4 cf. MS9992-02-4 .
- 1 1248-03-15 (?).
- 2 No footnote / empty footnote found for ‘’!
- 3 No footnote / empty footnote found for ‘’!
- 4 cf. MS9992-02-4 .
Document
- Source: BnF ms. Latin 9992
- Shelfmark: 11v-12r
- Date: 1248-03-15 (?)
- Group: Lanta, Saint-Anatoly, Sainte-Apollonie
Highlight document features
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Amielh, chaplain of Saint-Etienne
- Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
- Arnaut Guerrer
- Bernart de Gourvieille
- Bernart II de Gensac, abbot of Saint-Sernin
- Durand de Aury
- Esteve Clavelli, chaplain of Laurac
- Guilhem Bernart Unaut
- Guilhem de Villar
- Raimon de Suelh
- Research in progress: peire_aribert_not
- Research in progress: r_chap_villeneuve
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Lanta
- Saint-Anatoly
Documents in this collectionDocuments dans cette collection
Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:
Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.