MS9992-37 : Sentence XXXVII - 1248-02-16MS9992-37 : Sentence XXXVII - 1248-02-16

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, XIIII Kalendas Marcii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus  de Cautio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et in dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati.

Quiade Manso Sanctarum Puellarum constat nobis per testes sufficientes quod Willelmus Garnerii, medicus , de Manso Sanctarum Puellarum,  Tholosane dyocesis, vidit et adoravit hereticos, et, oblata sibi copia deffendendia non vult se deffendereb coram nobis, et, assignata sibi die peremptorie ac audiendam diffinitivam sententiam, non comparuit coram nobis, ipsum tanquam diffamatum de heresi et suspectum et contumacem, excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in domo abbatis Sancti Saturnini, presentibus Arnaldi, priore Sancti Saturnini; Galhardo, priore Manso Sanctarum Puellarum; Johanne Ricart, monacho Sancti Tiberii; et Petri Ariberti; et Johanne de Sancto Gaudencio, scriptore.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)