MS9992-36 : Sentence XXXVI - 1248-02-02MS9992-36 : Sentence XXXVI - 1248-02-02

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno et die predictis.1 Nos, fratres et cetera.

Quiade Tholosa per illa que in inquisitione invertimus per multos testes contra P. Garsiam de Burgeto Novo, civem Tholosanum2, ipsum habemus suspectum de heresi, et licet ei dederimus in scriptis ea que in inquisitione inventa sunt contra eum, oblata sibi copia deffendendi, non vult se deffendere  coram nobis, licet ad hoc citatus fuerit et diutius expectatus, ipsum tanquam de heresi suspectum et contumacem excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in ecclesia Sancti Saturnini, testes: predicti.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)