MS9992-35 : Sentence XXXV - 1248-02-02MS9992-35 : Sentence XXXV - 1248-02-02

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

 [F°11v]  Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, IIII° Nonas Februarii.1 Nos, fratres predicti.

Quia Poncius Alamanni  del Escuradel Escura, Tholosane dyocesis, diffamatus de heresi plurimum et suspectus, vidit hereticos, et rogatus ab eis fecit dari eis ad comedendum et audivit predicationem eorum, et non dixit veritatem aliis inquisitoribus, mansit cum hereticis condempnatis et receptavit eos pluries in domum suam, et dedit eis ad comedendum et comedit cum eis;

Item. Quia etiam Raimundus, frater dicti Poncii , diffamatus de heresi plurimum et suspectus, vidit hereticos et cum quodam socio suo  cepit quandam hereticam quam pro duobus solidis et dimidio postmodum dimiserunt;

Et constat nobis per plures testes, prenominatos Poncium et Raimundum hereticos adorasse et citati non comparuerint, nec se deffenderint coram nobis,  die sibi ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos, set per contumaciam absentes, tanquam hereticos condempnamus et bona ipsorum decernimus occupanda, excommunicantes ipsos et omnes qui deinceps eis scienter dederint consilium, auxilium vel favorem.

Actum Tholose, in ecclesia Sancti Saturnini, in presentia B. Willelmi, P. Navarer, canonicorum Sancti Saturnini; Bernardi, capellani de Ladinhac; Berengarii de Promilhac, vicarii Tholose pro domino comite; Raimundi Maioris; Johannis de Sancto Gaudencio; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)