Sentence 34 - 1248-01-19

Document Identifier: MS9992-34
How to cite: Jean-Paul Rehr, Sentences following the “Great Inquisition” at Toulouse, 1246-48: Edition of Paris, BnF, ms. Latin 9992 (doc ID MS9992-34 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS9992-34, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
  • Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 69-72
Status: Last revised 2023-08-20

Item. Anno quo supra XIIIIo Kalendas Februarii.1

Alamannusa de Roaxio , qui fuit de heresi condempnatus, quia vidit et adoravit multociens et in multis locis hereticos et hereticas, tenuit et receptavit eos multociens, comedit cum eis et de pane benedicto ab eis multociens, multis apparelhamentis et hereticationibus multarum personarum interfuit, duxit et associavit eos multociens, dedit eis et recepit ab eis munera multociens, accepit pacem ab eis multociens, et audivit hereticos predicantes errores de visibilibus quod Deus non fecit ea, quod in baptismo et matrimonio non [est] salus, quod mortuorum corpora non resurgent, et quod sunt duo Dii, unus benignus et alius malignus; et ipse credidit predictis erroribus, sicut heretici dicebant, credidit etiam posse salvari per ipsos, et sunt XXX anni quod credidit hereticos esse bonos homines, et dimisit illam credentiam ultimo die jovis post festum beati Ylarii proximo preteritum2; recognovit etiam quod omnia que objecta fuerunt sibi super heretica pravitate a bone memorie fratre Stephano de ordine Minorum et fratre Willelmo Arnaldi de ordine fratrum Predicatorum quondam, inquisitoribus heretice pravitatis, vera erant, exceptis quibusdam que facta fuerant contra pacem, et ibi erat positum quod post pacem facta essent; sustinuit etiam sententiam condempnationis de heresi per X annos et amplius;

Communicato bonorum virorum consilio, iniungimus ei in virtute prestiti juramenti, quod hodie intret domum carceris apud Sanctum Stephanum, ibidem perpetuo moraturus ad peragendam penitentiam pro predictis. Iniungimus etiam eidem quod provideat Poncio, qui stetit quondam cum Raimundo Scriptore, pro victu et vestitu, quamdiu ipse Poncius vixerit, in quinquaginta solidis Tholosanis annuatim. Item, quod satisfaciat Hospitalariis Sancti Johannis super rapina quam ab ipsis habuit, et aliis omnibus quibus dampna et iniurias irrogavit.

Actum Tholose, in domo communi, in presentia domini episcopi Tholosani; domini comitis Tholose; prepositi Sancti Stephani; W. Isarni; R., prioris fratrum Predicatorum; fratris R. de Paonac; Johannis de Sancto Gaudencio; et P. Ariberti.

  • ms. Alamanno   
  •  1248-01-19 (?).
  •  No footnote / empty footnote found for ‘’!
| § | | l°19 | Item. Anno quo supra XIIIIo Kalendas Februarii.1 | § | Alamannusa de Roaxio , qui fuit de heresi condempnatus, quia vidit et | l°20 | adoravit multociens et in multis locis hereticos et hereticas, tenuit et receptavit eos multociens, comedit | l°21 | cum eis et de pane benedicto ab eis multociens, multis apparelhamentis et hereticationibus multarum personarum | l°22 | interfuit, duxit et associavit eos multociens, dedit eis et recepit ab eis munera multociens, accepit | l°23 | pacem ab eis multociens, et audivit hereticos predicantes errores de visibilibus quod Deus non fecit ea, quod | l°24 | in baptismo et matrimonio non [est] salus, quod mortuorum corpora non resurgent, et quod sunt duo Dii, unus beni | l°25 | gnus et alius malignus; et ipse credidit predictis erroribus, sicut heretici dicebant, credidit etiam posse sal | l°26 | vari per ipsos, et sunt XXX anni quod credidit hereticos esse bonos homines, et dimisit illam credentiam ultimo die jo | l°27 | vis post festum beati Ylarii proximo preteritum2; recognovit etiam quod omnia que objecta fuerunt sibi super heretica | l°28 | pravitate a bone memorie fratre Stephano de ordine Minorum et fratre Willelmo Arnaldi de ordine fratrum Predicatorum | l°29 | quondam, inquisitoribus heretice pravitatis, vera erant, exceptis quibusdam que facta fuerant contra pacem, et ibi erat | l°30 | positum quod post pacem facta essent; sustinuit etiam sententiam condempnationis de heresi per X annos et am | l°31 | plius; | § | Communicato bonorum virorum consilio, iniungimus ei in virtute prestiti juramenti, quod hodie intret | l°32 | domum carceris apud Sanctum Stephanum, ibidem perpetuo moraturus ad peragendam penitentiam pro predictis. Iniun | l°33 | gimus etiam eidem quod provideat Poncio, qui stetit quondam cum Raimundo Scriptore, pro victu et vestitu, | l°34 | quamdiu ipse Poncius vixerit, in quinquaginta solidis Tholosanis annuatim. Item, quod satisfaciat Hospitalariis Sancti | l°35 | Johannis super rapina quam ab ipsis habuit, et aliis omnibus quibus dampna et iniurias irrogavit. | § | Actum Tholose, | l°36 | in domo communi, in presentia domini episcopi Tholosani; domini comitis Tholose; prepositi Sancti Stephani; W. Isarni; R., prioris | l°37 | fratrum Predicatorum; fratris R. de Paonac; Johannis de Sancto Gaudencio; et P. Ariberti.
  • ms. Alamanno   
  •  1248-01-19 (?).
  •  No footnote / empty footnote found for ‘’!

Document

document-preview Click to view images
  • Source: BnF ms. Latin 9992
  • Shelfmark: 11r
  • Date: 1248-01-19 (?)
  • Group: Toulouse

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Alaman de Rouaix
  • Esteve de Saint-Thibéry, OFM
  • Guilhem Arnaut, OP
  • Guilhem Ysarn
  • Johan de Saint-Gaudens
  • provost of Saint-Etienne
  • Raimon de Fauga, bishop of Toulouse
  • Raimon de Paonac, OP
  • Raimon VII Saint-Gilles
  • Research in progress: peire_aribert_not
  • Research in progress: r_prior_op

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS9992-34.xml MS9992-34.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by