Sentence 33 - 1247-11-02
Edition
- Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 67-69
Item. Anno quo supra IIIIo Nonas Novembris.1 In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Nos, fratres Ordinis Predicatorum B[ernardus] de Cautio et Johannes de Sancto Petro inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati.
Quia constat nobis per confessionem in iudicio factam Poncii Garriga de Exilio, Tholosane dyocesis, quod ipse vidit et adoravit multociens hereticos, et audivit predicationem eorum, dedit eis et recepit ab eis munera, comedit cum eis, recepit eos in domum suam, heriticationibus interfuit, credidit hereticis et eorum erroribus, celavit aliis inquisitoribus veritatem et relapsus est in heresim abjuratam;
Ipsum, nunc usum saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserit, redire volentem, in primis omni heretica pravitate abjurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti crimi nis tenebatur astrictus, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierit et mandata sibi injuncta compleverit. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquit, ipsum legitime citatum coram nobis comparentem die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo commorari; et quod istam penitentiam compleat, iniungimus ei in virtute prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerit, ipsum excommunicationis vinculo innodamus.
Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris; F[ortris], capellani Sancti Saturnini; R[aimundi], capellani Deaurate; Ameliia, capellani Sancti Stephani; et P[etri] Ariberti.
- a ms. Ar.
- 1 1247-11-02 (?).
- a ms. Ar.
- 1 1247-11-02 (?).
Document
- Source: BnF ms. Latin 9992
- Shelfmark: 11r
- Date: 1247-11-02 (?)
- Group: Issel
Highlight document features
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Amielh, chaplain of Saint-Etienne
- Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
- Bernart de Caux, OP
- Fortz, chaplain of Saint-Sernin
- Pons Garrigue
- Raimon Ferrier, chaplain of Sainte-Marie la Daurade
- Research in progress: joan_de_saint-peire_op
- Research in progress: peire_aribert_not
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Issel
Documents in this collectionDocuments dans cette collection
Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:
Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.