MS9992-32 : Sentence XXXII - 1247-11-05MS9992-32 : Sentence XXXII - 1247-11-05

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, II Nonas Novembris.1 Nos, fratres predictide Sancto Germerio.

Quia constat nobis per confessionem in iudicio factam Bertrandi de Alamans, de Sancto Germerio, dyocesis Tholosane  quod idem Bertrandus de heresi plurimum diffamatus, vidit pluries et in pluribus locis hereticos, et audivit predicationem eorum, adoravit eos, liberavit tres hereticos captos, duxit eos et fuit credens hereticorum per multos annos, ita quod, si moreretur in secta eorum, crederet salvari, et pluries peremptorie citatus in assignatis sibi diebus non comparuerit coram nobis, et de heresi eiusdem per plures testes nichilominus nobis constet, die sibi ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communica to multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, prenominatum Bertrandum legitime citatum, set per contumaciam absentem, per diffinitivam sententiam tanquam hereticum condempnamus et bona ipsius [F°11r]  CLXdecernimus occupanda, excommunicantes ipsum et omnes qui deinceps scienter ei dederint consilium, auxilium vel favorem.

Actum apud Escalquenx, in presentia Raimundi, prepositi Tholosani; magistri Arnaldi Pelisso, canonici Sancti Stephani Tholose; Arnaldi d’Albihno, officialis Tholose; Arnaldi prioris; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani Deaurate; W. de Samata, capellani d’Escalquenx; magistri Benedicti; Aldrici Carabordas; P. W. de Sancto Romano, capitulariorum Tholose; et Petri Ariberti.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)