MS9992-31 : Sentence XXXI - 1247-11-05MS9992-31 : Sentence XXXI - 1247-11-05

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno quo supra, III Nonas Novembris.1 Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus de Cautio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis, et cetera;

Quia de Baucio constat nobis per confessionem in iudicio factam Poncii Johannis de Baucio,  Tholosane dyocesis, quod ipse vidit et adoravit hereticos, et audivit predicationem eorum, pacem ab eis accepit, apparelhamento eorum interfuit, credidit eos esse bonos homines et negavit coram nobis et aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum;

Ipsum, nunc usum saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserit, redire volentem, in primis omni heretica pravitate abjurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebatur astrictus, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierit et mandata sibi injuncta compleverit. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquit,  ipsum legitime citatum coram nobis comparentem die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleat, injungimus ei in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam facere penitentiam noluerit, ipsum excommunicationis vinculo innodamus.

Actum in predicto loco, in presentia Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Fortis, capellani eiusdem loci; Raimundi, capellani Deaurate; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)