MS9992-30 : Sentence XXX - 1247-10-18MS9992-30 : Sentence XXX - 1247-10-18

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno et die predictis.1 In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus de Cautio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati de Alto Pullo
de Sancto Anatholio
;

Cum Arnaldus Horre de Alto Pullo et Petrus Barot, de Sancto Anatholio, Tholosane dyocesis, per confessiones proprias in heresi deprehensi, exigentibus culpis suis ad murum perpetuum condempnati pro heresi, et diucius expectati non velint facere penitentiam sibi datam, ad quam peragendam se obligaverunt iuramento prestito corporali, communicato multorum prolatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos, set per contumaciam absentes, per diffinitivam sententiam tanquam hereticos condempnamus et bona ipsorum decernimus occupanda, excommunicantes eos et omnes qui deinceps scienter eis dederint consilium, auxilium vel favorem.

Actum in dicto loco. Testes propedicti et multi alii in dicto sermone.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)