MS9992-29 : Sentence XXIX - 1247-10-18MS9992-29 : Sentence XXIX - 1247-10-18

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, XIII Kalendas Novembris.1 Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus  de Cautio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et de Alto Pullo
de Monte Iovis

de Sancto Aniano
de Lantario
de Tholosa
dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati;

Quia constat nobis per confessiones in iudicio factas Isarni Boni Hominis de Alto Pullo, Petri Grimaudi, Hugonis de Montanhol de Sancto Aniano, Arnaldi Ermengaudi de Lantario, Tholosane diocesis, et Iuliane, uxoris quondam Johannis Testoris , de Tholosa;

Quod prenominatus Isarnus Bonus Homo  vidit multociens et in multis locis hereticos, audivit predicationem eorum et adoravit eos, comedit cum eis in eadem mensa, dilexit eos et credidit esse bonos homines et negavit coram nobis et aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Petrus Grimaudi vidit et adoravit hereticos, duxit eos et audivit predicationem eorum, tenuit et recepit per VIII° dies hereticos in domum suam, et negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Hugo de Montanhol vidit et adoravit hereticos, recepit eos in domum suam, credidit eis et eorum erroribus et relapsus est in heresim abiuratam;

Item. Prenominatus etiam Arnaldus Ermengaudi  vidit et adoravit multociens hereticos, predicationem eorum audivit, comedit de pane ab eis benedicto, multociens apparelhamento eorum interfuit, credidit eos esse bonos homines, tenuit XV diebus hereticos in domo sua et negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum;

Item. Prenominata etiam Iuliana vidit et adoravit multociens hereticos, recepit eos in domum suam, credidit eos esse bonos homines et negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere  deliquerunt, ipsos legitime citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prolatorum et aliorum [F°10v]  bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus in precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Fortis, capellam eiusdem loci; Raimundi, capellani Deaurate; Petri Ariberti, notarii publici; et multorum aliorum in generali sermone.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)