MS9992-28 : Sentence XXVIII - 1247-10-12MS9992-28 : Sentence XXVIII - 1247-10-12

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, III° Idus Octobris.1 Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus  de Caucio et de LantarioJohannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati;

Quia constat nobis per confessionem in iudicio factam Arnaldus Goto de Lantario Tholosane dyocesis,  quod ipse vidit et adoravit pluries hereticos, audivit predicationem eorum, credidit eos esse bonos homines et negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum;

Ipsum nunc usum saniori consilio, et cetera, ut supra in sententia predicta Algaie.

Actum in predicto loco. Testes predicti et multi alii in generali sermone.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)