MS9992-27 : Sentence XXVII - 1247-10-07MS9992-27 : Sentence XXVII - 1247-10-07

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. Anno quo supra, Nonis Octobris.1 In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis et cetera, ut supra;

de Villa Nova ComitaliQuia constat nobis per confessiones in iudicio factas domine Algaie  uxoris nobilis viri Poncii de Villa Nova Comitali , Tholosane dyocesis, quod ipsa vidit multociens et in multis locis hereticos, adoravit eos multociens et audivit predicationem eorum, tenuit et receptavit eos multociens, dedit eis ad comedendum et comedit de pane ab eis benedicto, recepit osculum ab hereticabus multociens, credidit hereticis et eorum erroribus, [F°10r]  CLIXet post abiuratam heresim recepit in domum suam quendam hereticum condempnatum et comedit cum eo, et non venit tempore gratie coram aliis inquisitoribus pro confessione de heresi facienda;

Ipsam, nunc usam saniori consilio, ad unitatem Ecclesie, prout asserit, redire volentem, in primis heretica pravitate abiurata, absolvimus,  secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebatur astricta, si  tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierit et mandata sibi iniuncta compleverit. Et quia  in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquit, ipsam legitime citatam coram nobis comparentem die  ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo commorari; et quod istam penitentiam compleat, iniungimus ei in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerit, ipsam excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in domo abbatis Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris; Fortis, capellani eius dem loci; Amelii, capellani Sancti Stephani; Raimundi, capellani Deaurate; et Petri Ariberti, et cetera.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)