MS9992-25 : Sentence XXV - 1247-09-29MS9992-25 : Sentence XXV - 1247-09-29

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, III Kalendas Octobris.1 Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati;

Quia constatde Monte Caprerio
de Lauraco
nobis per confessiones in iudicio factas Isarni Mercaderii de Monte Caprerio et W. Cedacerii de Lauraco, Tholosane diocesis;

Quod prenominatus Isarnus vidit et adoravit multociens hereticos et audivit predicationem eorum, duxit eos et portavit eis ad comedendum multociens, credidit hereticis et eorum erroribus;

Item. Prenominatus etiam W. Cedacerii, postquam abiuravit heresim coram aliis inquisitoribus, vidit et adoravit pluries hereticos, et credidit hereticis et eorum erroribus;

Et propter hoc ad agendam penitentiam obligati iuramento prestito corporali et legitime citati ad recipiendam penitentiam super premissis, et assignata sibi die non comparuerint coram nobis, ipsos ad audiendam diffinitivam sententiam pluries peremptorie citatos, set per contumaciam absentes, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, per diffinitivam sententiam tanquam hereticos condempnamus et bona ipsorum decernimus occupandaa, excommunicantes eos et omnes qui scienter eis deinceps dederint consilium, auxilium vel favorem.

Actum in claustro Sancti Saturnini, Tholose, in presentia Arnaldi, prioris; Fortis, capellani eiusdem loci; Petri de Drudas, canonici; Raimundi, capellani Deaurate; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)