MS9992-24 : Sentence XXIV - 1246-09-15MS9992-24 : Sentence XXIV - 1246-09-15

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, XVII° Kalendas Octobris.1 Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati;

Quia de Bello Castro
de Sancto Anatholio
constat nobis per confessiones in iudicio factas W. de Guitaud de Bello Castro2 et Petri Baret de Sancto Anatholio, dyocesis Tholosane;

Quod prenominatus W. vidit, receptavit et adoravit multociens hereticos, et audivit predicationem eorum, duxit et associavit eos, servivit eis, dedit et misit eis de suo, apparellamentis hereticorum interfuit, pacem ab eis accepit, comedit de pane ab eis benedicto multociens, credidit hereticis et eorum erroribus et relapsus est in heresim abiuratam;

Item. Prenominatus etiam Petrus Baret vidit et adoravit multociens hereticos, audivit predicationem eorum, dedit eis de suo, recepit hereticos condempnatos in domum suam, credidit hereticis et eorum erroribus, negavit coram nobis et aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum, et relapsus est in heresim abiuratam;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis, quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos legitime citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis assignata peremptorie, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem per petuo commorari; [F°9v]  et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris; et Petri de Drudas, canonicorum; Raimundi, capellani Deaurate; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)