MS9992-23 : Sentence XXIII - 1246-09-08MS9992-23 : Sentence XXIII - 1246-09-08

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, VI° Idus Septembris.1 Nos, fratres ordinis Predicatorum Bernardus  de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Cum de Sancto Martino de Lalanda
de Lauraco
Willelmus de Sancto Nazario de Sancto Martino de la Landa et Raimundus Saumaterii  de Lauraco, dyocesis Tholosane, ad murum perpetuum exigentibus suis culpis pro heresi condempnati, et diucius expectati, non velint penitentiam facere sibi datam, ad quam peragendam se obligaverunt iuramento prestito corporali, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos, set per contumaciam absentes, per diffinitivam sententiam tanquam hereticos condempnamus, et bona ipsorum decernimus occupanda, excommunicantes eos et omnes qui deinceps scienter eis dederint consilium, auxilium vel favorem.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani Deaurate; et multorum aliorum in generali sermone.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)