MS9992-21 : Sentence XXI - 1246-09-01MS9992-21 : Sentence XXI - 1246-09-01

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini quo supra, Kalendas Septembris.1Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quiade Tholosa
de Cucmerio
constat nobis per confessiones in iudicio factas W. Donati de Tholosa et Raimunde, matris eius, et Gauzionis de Cucmerio Tholosane diocesis;

Quod prenominatus W. Donati vidit et adoravit multociens hereticos, credidit eis et eorum erroribus, negavit veritatem coram nobis et relapsus est in heresim abiuratam;

Prenominata etiam Raimunda vidit et recepit hereticos in domum suam, adoravit eos multociens, dedit eis ad comedendum, comedit cum eis in eadem mensa et de pane benedicto ab eis, credidit hereticos esse bonos homines et negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum;

Prenominata etiam Gauzio  vidit, receptavit et adoravit multociens hereticos et audivit predicationem eorum, dedit eis de suo, comedit de pane ab eis benedicto, hereticationi interfuit, credidit hereticis et eorum erroribus, et, postquam abiuravit heresim coram aliis inquisitoribus, vidit et celavit hereticos in domo sua;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam [F°9r]  predictisCLVIII modis temere deliquerunt, ipsos legitime citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani Deaurate; Amelii, capellani Sancti Stephani; et multorum aliorum in generali sermone.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)