MS9992-20 : Sentence XX - 1246-08-25MS9992-20 : Sentence XX - 1246-08-25

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini quo supra, VIII Kalendas Septembris.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus  de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quia de Fano Iovis
de Manso Sanctarum Puellarum
de Viridifolio
de Tholosa
constat nobis per confessiones in iudicio factas W. Bocadase, Raimundi Belicen senioris, Willelme, uxoris Willelmi de Calhavello , de Fano Jovis; Petri de Alamans, Petri Albaric, de Manso Sanctarum Puellarum; Petri Donati, de Viridi Folio, diocesis Tholosane; Arnaldi de Planis, Raimundi Petri de Planis et Poncii de Planis, fratrum, de Tholosa; 

Quod prenominatus W. Bocadase vidit, receptavit et adoravit multociens hereticos et audivit predicationem  eorum, comedit de pane benedicto ab eis, credidit eos esse bonos homines, hereticationi interfuit,  negavit veritatem aliis inquisitoribus, et post heresim abiuratam vidit hereticos et non cepit nec revelavit eos;

Item. Prenominatus etiam Raimundus Belisen senior vidit et adoravit multociens hereticos, receptavit eos, et audivit predicationem eorum,  comedit cum eis, pacem ab eis accepit, credidit eos esse bonos homines, dedit eis et recepit ab eis, et post abiuratam heresim vidit hereticos et misit eis multociens neccessaria;

Item. Prenominata etiam Willelma, uxor   W. de Calhavello , vidit et adoravit multociens hereticos, recepit eos in domum suam, comedit de pane benedicto ab eis, credidit eos esse bonos homines, hereticationibus interfuit et relapsa est in heresim abiuratam; [F°8v]  

Item. Prenominatus etiam Petrus de Alamans vidit et adoravit hereticos, credidit eos esse bonos homines et negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Petrus Albaric vidit et adoravit hereticos, audivit predicationem eorum, credidit eos esse bonos homines et negavit coram nobis veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Petrus Donati vidit et adoravit multociens hereticos, recepit eos in domum suam, credidit hereticis et eorum erroribus, et relapsus est in heresim abiuratam;

Item. Prenominatus etiam Arnaldus de Planis vidit et recepit in domo in qua manebat hereticos, adoravit eos pluries, et audivit predicationem eorum, comedit cum eis et habuit in cura sua quendam hereticum, negavit coram nobis et aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum et non  venit tempore gratie coram aliis inquisitoribus pro confessione de heresi facienda;

Item. Prenominatus etiam Raimundus  Petri de Planis vidit in domo in qua manebat multociens hereticos iacentes et comedentes,  et audivit predicationes eorum, associavit eos et adoravit eos pluries, credidit hereticis et eorum erroribus, scripsit hereticis pro precio, negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum et non venit tempore gratie coram aliis inquisitoribus pro confessione de heresi facienda;

Item. Prenominatus etiam Poncius de Planis  vidit multociens hereticos, adoravit eos, ut credit, comedita cum eis, associavit eos et audivit predicationem eorum, credidit hereticis et eorum erroribus et negavit veritatem coram nobis contra proprium iuramentum et non venit tempore gratie coram aliis inquisitoribus pro confessione de heresi facienda;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omnib heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam  unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos legitime citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum  prelatorum et aliorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Fortis, capellani eiusdem loci; Arnaldi, prioris de Savarduno; Raimundi, capellani Deaurate; Petri de Drudas, canonici; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)