MS9992-19 : Sentence XIX - 1246-08-18MS9992-19 : Sentence XIX - 1246-08-18

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini quo supra, XV Kalendas Septembris.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardusde Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati: 

Cum de Laurac
de Berrelis
de Gaure
de Romenx
Petrus Benedicti de Lauraco, Petrus Babali de Berrellis, Willelmus Stephani de Gaure et Poncius de na Pagesa  de Romenx, Tholosane diocesis, de heresi plurimum diffamati, per confessiones proprias in judicio factas in heresi manifeste deprehensi, et propter hoc ad agendam penitentiam obligati et ad murum perpetuum condempnati iuramento prestito corporali, non velint ad arbitrium Ecclesie iniunctam sibi penitentiam facere pro crimine memorato, die sibi ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata et aliis rite actis, communicato bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos sed per contumaciam absentes, per diffinitivam sententiam tanquam bereticos condempnamus et bona ipsorum decernimus occupanda, excommunicantes eos et omnes qui deinceps scienter eis dederint consilium, auxilium vel favorem. Testes propedicti in  alia sententia.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)