MS9992-18 : Sentence XVIII - 1246-08-18MS9992-18 : Sentence XVIII - 1246-08-18

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Iitem. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC°XL° septimo, XV Kalendas Septembris.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardusde Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quiade Tholosa
de Manso Sanctarum Puellarum
de Lauraco
constat nobis per confessiones in iudicio factas Raimunde, uxoris quondam Raimundi Johannis , Marie, uxoris quondam Hugonis W. Athonis , Bertrandi de Turre, Berengarie, uxoris quondam Assalliti de Montibus , Lombarde, uxoris quondam Raimundi Aimerici de Cossas , de Tholosa; Poncii Barravi, de Manso Sanctarum Puellarum; et Ermengardis, uxoris   Poncii de Turre , de Lauraco, Tholosane diocesis;

Quod prenominata Raimunda vidit pluries hereticos et adoravit eos, credidit eos esse bonos homines et celavit veritatem aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum;

Item. Prenominata etiam Berengaria vidit et adoravit pluries hereticos, predicationem eorum audivit, receptavit eos, hereticacioni interfuit, persolvit legatum cuiusdam perfecte hereticate hereticis, credidit hereticos esse bonos homines et celavit aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominata etiam Lombarda de Cossas vidit et adoravit hereticos, hereticationi cuiusdam persone interfuit, et non venit tempore gratie coram aliis inquisitoribus;

Item. Prenominata etiam Maria vidit et adoravit multociens hereticos, predicationem eorum audivit multociens, receptavit eos, comedit cum eis, dedit eis de suo, accepit pacem ab eis, credidit eos esse bonos homines, apparellamentis hereticorum interfuit, fecit questum ad emendum pannum cum quo sepeliretur quidam hereticus mortuus, et non venit tempore gratie coram aliis inquisitoribus;

Item. Prenominatus etiam Bertrandus de Turre vidit et adoravit multociens bereticos, audivit predicationem eorum, associavit eos, hereticationi [F°8r]  CLVIIinterfuit, credidit hereticos esse bonos homines, celavit aliis inquisitoribus veritatem et non venit tempore gratie coram eis; 

Item. Prenominatus etiam Poncius Barravi vidit et adoravit hereticos, credidit hereticos esse bonos homines, et negavit coram nobis  et aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominata etiam Ermengardis, uxor Poncii de Turre , vidit et adoravit multociens hereticos, audivit predicationem eorum et credidit hereticos esse bonos homines, postquam alii inquisitores venerunt  apud Lauracum pro inquisitione contra hereticos facienda;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos legitime citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam  super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo commorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si  vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum in claustro Sancti Saturnini, Tholose, in presentia Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Arnaldi, prioris de Savarduno; Stephani, archipresbyteri de Lauraco; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani de Fano Jovis; Petri Ariberti; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)