Sentence 17 - 1247-08-11

Document Identifier: MS9992-17
How to cite: Jean-Paul Rehr, Sentences following the “Great Inquisition” at Toulouse, 1246-48: Edition of Paris, BnF, ms. Latin 9992 (doc ID MS9992-17 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS9992-17, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
  • Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 42-44
Status: Last revised 2023-08-20

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi, amen. Anno Domini MoCCoXL VIIo IIIo Idus Augusti.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum B[ernardus] de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quia constat nobis per confessiones in iudicio factas Poncii de Turre iuvenis, filii quondam Rogerii de Turre , et Sicardi de Bello Forti vel de Insula, de Lauraco, Tholosane diocesis;

Quod prenominatus Poncius vidit et adoravit multociens hereticos, predicationem eorum audivit, comedit cum eis, credidit eos esse bonos homines, et negavit veritatem coram nobis contra proprium juramentum;

Prenominatus etiam Cicardus vidit et adoravit multociens hereticos, predicationern eorum audivit, dedit eis de suo, comedit de pane ab eis benedicto, receptavit eos, credidit eos esse bonos homines et relapsus est in heresim abiuratam;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos legitime citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis assignata peremptorie, et aliis rite actis, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo commorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum apud Tholosam, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris; R. de Vernaus, P. de Drudas, canonicorum; W., capellani de Manso a; magistri P[etri], archipresbyteri de Caramanno; {   }b, archipresbyteri de Monte Astrug; R[aimundi], capellani Beate Marie Deaurate; F[ortis], capellani Sancti Saturnini; P[etri] Ariberti; et multorum aliorum.

  • unknown del type / problem with del
  • lac.
  •  1247-08-11.
| § | | l°6 | Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi, amen. Anno Domini MoCCoXL VIIo IIIo Idus Augusti.1 Nos, fratres Ordinis | l°7 | Predicatorum B[ernardus] de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica | l°8 | deputati: | § | Quia constat nobis per confessiones in iudicio factas Poncii de Turre iuvenis, filii quondam Rogerii | l°9 | de Turre , et Sicardi de Bello Forti vel de Insula, de Lauraco, Tholosane diocesis; | § | Quod prenominatus Poncius | l°10 | vidit et adoravit multociens hereticos, predicationem eorum audivit, comedit cum eis, credidit eos esse bonos homines, | l°11 | et negavit veritatem coram nobis contra proprium juramentum; | § | Prenominatus etiam Cicardus vidit et adoravit multociens | l°12 | hereticos, predicationern eorum audivit, dedit eis de suo, comedit de pane ab eis benedicto, receptavit eos, credidit | l°13 | eos esse bonos homines et relapsus est in heresim abiuratam; | § | Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitat | l°14 | em Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, | l°14 | secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad eccle | l°15 | siasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam | l°16 | Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos legitime citatos coram nobis comparentes die sibi ad reci | l°17 | piendam penitentiam super crimine heresis assignata peremptorie, et aliis rite actis, communicato multorum prelato | l°18 | rum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi vo | l°19 | lumus et precipimus ibidem perpetuo commorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus. | § | Actum apud | l°20 | Tholosam, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris; R. de Vernaus, P. de Drudas, canonicorum; W., | l°21 | capellani de Manso a; magistri P[etri], archipresbyteri de Caramanno; {   }b, archipresbyteri de Monte Astrug; R[aimundi], capellani | l°22 | Beate Marie Deaurate; F[ortis], capellani Sancti Saturnini; P[etri] Ariberti; et multorum aliorum.
  • unknown del type / problem with del
  • lac.
  •  1247-08-11.

Document

document-preview Click to view images
  • Source: BnF ms. Latin 9992
  • Shelfmark: 7v
  • Date: 1247-08-11
  • Group: Laurac

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
  • Bernart de Caux, OP
  • Fortz, chaplain of Saint-Sernin
  • Guilhem, chaplain of Mas-Saintes-Puelles
  • Peire de Drudas, canon of Saint-Sernin
  • Peire, magister, chaplain of Caraman
  • Pons de Turre junior
  • Pons Roger de Turre senior
  • Raimon de Vernaus, canon of Saint-Sernin
  • Raimon Ferrier, chaplain of Sainte-Marie la Daurade
  • Research in progress: joan_de_saint-peire_op
  • Research in progress: peire_aribert_not
  • Sicart de Belfort de Insula

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Laurac

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS9992-17.xml MS9992-17.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by