MS9992-16 : Sentence XVI - 1244-08-26MS9992-16 : Sentence XVI - 1244-08-26

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC°XL° IIII°, VII° Kalendis Septembris.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in Agennensi et Caturcensi dyocesi, de Villamuro et de Villa Longa archidiaconationbus dyecesis Tholosane auctoritate apostolica deputati:

Quia constat nobis per confessionem Aimerici de Bressols de Castro Sarracenico, diocesis Tholose, in iudicio factam, ipsum hereticos adorasse, predicationem eorum audivisse et eorum erroribus credidisse, que omnia iuratus et requisitus sepius negaverat coram nobis, et postmodum metu probationis predicta omnia recognovit esse vera, coram  nobis in iudicio constitutus;

Nunc vero usum saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserit, de corde bono et fide non ficta redire volentem, ipsum, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus,  secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebatur astrictusa, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de bono corde redierit et mandata sibi iniuncta servaverit. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere peccaverit, ipsum legitime citatum die sibi ad audiendam diffinitivam sententiam  super crimine heresis peremptorie assignata, communicato bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidemb perpetuo commorari; et quia iuravit  stare mandatis nostris super premissis, quod istam penitentiam compleat iniungimus ei in virtute prestiti iuramenti. [F°7v]  Si vero ipsam penitentiam facere noluerit, ipsum excommunicationis vinculo innodamus et omnes ipsum recipientes et dantes sibi consilium, auxilium vel favorem.

Actum Caturci, in ecclesia Sancti Stephani, presentibus G. de Gordo, priore; Fortanerio, archidiacono de Cornes; Hoctore, sacrista; R. Arcambal, Bencher Joan, B. Fabre, B. de Lucs,  consulibusc ; W. Austorg, baiulo; W. de Sart, Bertrando de Lart, burgensibus Caturci; W. de Concourz; R., priore de Castro Sarracenico; Bernardi de Ladinhac; et pluribus aliisd.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)