MS9992-15 : Sentence XV - 1246-07-22MS9992-15 : Sentence XV - 1246-07-22

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, XI Kalendas Augusti.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et dyocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quiade Lauraco
de Romenx
constat nobis per confessiones in iudicio factas Petri Benedicti, Raimundi Alboarra, Petri Raimundi de Ravato, de Lauraco; et Poncii de Na Paiesa de Romenx, Tholosane dyocesis;

Quod prenominatus Petrus Benedicti, postquam abiuravit heresim, vidit et adoravit multociens hereticos et audivit predicationem eorum, comedit cum eis et de pane benedicto ab eis, dedit eis de suo, accepit pacem ab eis, credidit eos esse bonos homines, et negavit coram aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Raimundus Alboara, filius Petri Alboarra , vidit et adoravit multociens hereticos, audivit predicationem eorum, pacem ab eis accepit, hereticationi interfuit, et credidit hereticos esse bonos homines a paucis annis citra;

Item. Prenominatus etiam P. Raimundi de Ravato vidit multociens hereticos, adoravit eos, audivit predicationem eorum multociens, credidit eos esse bonos homines et negavit veritatem, et post abiuratam heresim vidit pluries hereticos et in pluribus locis;

Item. Prenominatus etiam Poncius de Na Pagesa, postquam abiuravit heresim, vidit et adoravit hereticos, portavit eis panem et vinum, credidit hereticos esse bonos homines et negavit coram nobis et aliis inquisitoribus  veritatem contra proprium iuramentum;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si vero ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos coram nobis comparentes legitime citatos die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam  penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia testium predictorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)