Sentence 14 - 1246-07-22
Edition
- Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 37-38
Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC°XL° sexto, XI Kalendas Augusti.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum B[ernardus]de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:
Cum constet nobis per confessiones proprias in iudicio factas Bernardi de Roco Villa, militis, domini dels Cassers , Tholosane diocesis, W. Mercatoris et Cortesie, sororis eius, civium Tholose;
Quod prenominatus B[ernardus] de Roco Villa viderit et adoraverit pluries hereticos, duxerit et associaverit eos, dederit eis et receperit ab eis munera, comederit cum eis, predicationem eorum audiverit, credidit eos esse bonos homines, recepit eos in domum suam et negavit tempore gratie aliis inquisitoribus veritatem et noluerit facere iniunctam sibi a nobis penitentiam pro predictis;
Item. Etiam quod prenominatus W. Mercator viderit et adoraverit multociens hereticos, comederit cum eis et eisdem servierit, duxerit hereticos ad hereticandam quandam personam, et hereticationi interfuerita et relapsus sit in heresimb abiuratam;
Item. Etiam quod prenominata Cortesia, soror W. Mercatoris , viderit et adoraverit multociens hereticos, receptaverit eos, crediderit eos esse bonos homines, dederit eis de suo et relapsa sit in heresimc abiuratam;
Et propter hoc ad agendam penitentiam obligati juramento prestito corporali non velint ad arbitrium Ecclesie facere penitentiam pro crimine memorato, die sibi ad audiendam diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata et aliis rite actis, communicato [multorum prelatorum et aliorum] bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos, set per contumaciam absentes, per diffinitivam sententiam tanquam hereticos condempnamus | f°7r | et bona ipsorum decernimus occupanda, excommunicantes eos et omnes qui deinceps scienter eis dederint consilium, auxilium vel favorem.
Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Stephani, archipresbyteri Lauriacensis; W. de Concoutz, capellani Caturci; P[etri], prioris de Narbone Predicatoribus; Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Fortis, capellani eiusdem loci; Raimundi, capellani Deaurate; Amelii, capellani Sancti Stephani; et multorum aliorum de clero, etc.
- a ms. interfuit
- b ms. hesim
- c ms. hesim
- 1 1246-07-22.
- a ms. interfuit
- b ms. hesim
- c ms. hesim
- 1 1246-07-22.
Document
- Source: BnF ms. Latin 9992
- Shelfmark: 6v-7r
- Date: 1246-07-22
- Group: Les Cassés, Toulouse
Highlight document features
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Amielh, chaplain of Saint-Etienne
- Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
- Bernart de Caux, OP
- Bernart de Roqueville
- Cortezia Mercer
- Esteve Clavelli, chaplain of Laurac
- Fortz, chaplain of Saint-Sernin
- Guilhem de Concoutz, chaplain of Cahors
- Guilhem Mercer
- Peire de Caussa, OP
- Raimon Ferrier, chaplain of Sainte-Marie la Daurade
- Research in progress: joan_de_saint-peire_op
Documents in this collectionDocuments dans cette collection
Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:
Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.