MS9992-13 : Sentence XIII - 1246-07-15MS9992-13 : Sentence XIII - 1246-07-15

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, Idus Iulii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati: 

Quia de Sancto Martino de Lalanda
de Cambiaco
de Lauraco
de Tholosa
constat nobis per confessiones in iudicio factas Bernardi Alzeu, filii quondam Bernardi Alzeu ; Willelmi de Sancto Nazario; Ermengardis, uxoris Willelmi de Gozenx , de Sancto Martino de Lalanda; Raimundi Cicardi vel Vassaro de Cambiaco; Raimundi Saumaterii de Lauraco, diocesis Tholose; et Bernarde, uxoris Boni Mancipii Maurandi , de Tholosa;

Quod prenominatus Bernardus Alzeu vidit et adoravit multociens hereticos, et audivit predicationem eorum, comedit cum eis et de pane benedicto ab eis, duxit et receptavit eos, credidit eos esse bonos homines, [F°6v]  negavit veritatem coram aliis inquisitoribus et relapsus est in heresim abiuratam;

Item. Prenominatus etiam Willelmus de Sancto Nazario vidit et adoravit multociens hereticos et predicationem eorum audivit, receptavit eos et comedit cum eis, credidit eos esse bonos homines, negavit veritatem coram aliis inquisitoribus et relapsus est in heresim abiuratam;

Item. Prenominata etiam Ermengardaa, uxor Willelmi de Gozenx , vidit et adoravit multociens hereticos et predicationem eorum audivit, recepit eos in domum suam, comedit cum eis et dedit eis de suo, credidit hereticis et eorum erroribus et relapsab est in heresim abiuratam;

Item. Prenominatus etiam Raimndus Cicardi vel Vasaro  vidit et adoravit hereticos, credidit eos esse bonos homines, et negavit coram nobis et aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Raimundus Saumater vidit et adoravit multociens hereticos, comedit cum eis pluries, servivit et ministravit eis, duxit eos et credidit eos esse bonos homines et relapsus  est in heresim abiuratam;

Item. Prenominata etiam Bernarda, uxor Boni Mancipii Maurandi , vidit et adoravit multociens hereticos, et audivit multociens predicationem eorum, comedit cum eis, dedit eis de suo, receptavit eos, credidit hereticos esse bonos homines, et non dixit tempore gratie coram aliis inquisitoribus plenariam veritatem:

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo  excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam  penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris eiusdem loci; Amelii, capellani Sancti Stephani; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani Dealbate; Silvestri, capellani de Viridi Folio; Nepotis de Davina clerici; Boni Mancipii Maurandi, Poncii magistri, et Bertrandi Desqualquenx, capitulariorum Tholose; et multorum aliorum de clerico, et cetera.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)