MS9992-12 : Sentence XII - 1246-07-08MS9992-12 : Sentence XII - 1246-07-08

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno quo supra, VIII Idus Iulii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in Tholosana et Caturcensi civitatea et diocesi auctoritate apostolica deputati:

Quiade Podio Laurencii
de Sancto Martino de Lalanda
de Monte Albano
de Mazeraco
, et constat nobis per confessiones in iudicio factas Gausberti de Podio Laurencii, militis Ermersendis, uxoris Bernardi Mir Arezat , de Sancto Martino de Lalanda, diocesis Tholose, Bernardi Raimundi arquerii de Monte Albano, et W. Donadeu vel Nebias de Mazerac, diocesis Caturcensis;

Quod prenominatus W. de Podio Laurencii  vidit et adoravit pluries hereticos et eorum predicationes audivit pluries, comedit et bibit cum eis multociens, associavit eos, recepit ab eis munera, credidit hereticos esse bonos homines et non dixit tempore gratie coram aliis inquisitoribus plenariam veritatem;

Item. Prenominata etiam Ermersendis, uxor Bernardi Mir Arrezad, militis , vidit et adoravit multociens hereticos, predicationes eorum audivit multociens, credidit hereticis et eorum erroribus, hereticacioni interfuit et negavit coram aliis inquisitoribus veritatem contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam Bernardus Raimundi arquerii de Monte Albano vidit et adoravit multociens hereticos, et eorum predicationes audivit multociens, recepit hereticos in domum suam, fecit eis cabanam et portavit eis pluries ad comedendum, duxit et associavit hereticos, et post abiuratam heresim vidit hereticos, et liberavit eos, et credidit hereticis et eorum erroribus;

Item. Prenominatus etiam W. Donadeu vel Nebias de Mazerac vidit et adoravit multociens hereticos, credidit eos esse bonos homines, predicationes eorum audivit, comedit cum eis multociens, duxit et associavit hereticos usque in Lumbardiam;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecelesia, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo tenebantur astricti ratione predicti criminis, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod illam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in domo communi, in presentia Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Fortis, capellani eiusdem loci; Amelii, capellani Sancti Stephani; Raimundi, capellani Deaurate; Silvestri, capellani de Viridi Folio; Arnaldi, capellani de Podio Laurencii; Arnaldi, capellani dels Casers; Nepotis, clerici; Raimundi Rainerii et Stephani Mestre, capitulariorum; et multorum aliorum, et cetera.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)