MS9992-11 : Sentence XI - 1246-07-08MS9992-11 : Sentence XI - 1246-07-08

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

 [F°6r] CLV Item. Anno et die predictis.1 Quia Joanna, uxor quondam B. de Turre de Tholosa, monialis nunc de Laspinassa2, viditde Tholosa et adoravit pluries hereticos et in pluribus locis predicationem eorum audivit, pluries recepit eos, dedit eis de suo, credidit eos esse bonos homines, dedit elemosinas Valdensibus et negavit veritatem contra proprium iuramentum, includatur infra scepta monasterii de Lespinassa in aliqua camerula separata, ne alii ad ipsam nec ipsa ad alios accedat; set ibidem exterius sibi necessaria ministrentur; et mandamus priorisse de Lespinassa quod sibi iuxta predictum modum faciat provideri. Testes predicti.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)