MS9992-10 : Sentence X - 1246-07-08MS9992-10 : Sentence X - 1246-07-08

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC°XL VI°, VIII° Kalendas Iulii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quia de Tholosa
de Saona
constat nobis per confessiones in iudicio factas Arnaldi den Joan iunioris et Jacobi den Joan, fratris eius , de Tholosa; Sebelie de Saona2 diocesis Tholosane;

Quod prenominatus Arnaldus den Joan vidit et adoravit hereticos, dedit eis de suo et comedit cum eis a paucis annis citra;

Item. Prenominatus etiam Jacobus den Joan vidit et adoravit hereticos pluries et in pluribus locis, et comedit cum eis a paucis annis citra;

Item. Prenominata etiam Sibilia, uxor quondam Arnaldi Willelmi de Sauna , postquam abiuravit heresim et iuravit persequi hereticos, vidit et adoravit  hereticos et comedit cum eis;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo tenebantur astricti ratione predicti criminis, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint; et, quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam compleant penitentiam, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum in claustro Sancti Saturnini Tholose. Testes: Arnaldus, prior eiusdem loci; Fortis, capellanus eiusdem loci; Raimundus, capellanus Beate Marie Deaurate; Amelius, capellanus Sancti Stephani; Raimundus, capellanus Sancti Iuliani; Bernardus, prior de Vauro; Nepos de Davinia clericus; Petrus Ariberti et Petrus Frezapa, publici notarii.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)