Sentence 09 - 1246-06-10

Document Identifier: MS9992-09
How to cite: Jean-Paul Rehr, Sentences following the “Great Inquisition” at Toulouse, 1246-48: Edition of Paris, BnF, ms. Latin 9992 (doc ID MS9992-09 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS9992-09, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
  • Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 26-29
Status: Last revised 2023-08-20

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi, amen. Anno Domini MoCCoXL VIo IIIIo Idus Junii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum B[ernardus] de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati:

Quia constat nobis per confessiones in iudicio factas Iohanne, uxoris Alamanni de Roaxio , W. de Auri et Riche, uxoris eius , de Tholosa, Secure, uxoris Azemarii de Albiaco , de Sancto Paulo de Bretas, Algaie, uxoris quondam Francissi de Lobenx , Arnaldi de Rivali, Petri Grandis, P. Audeberti, Iacobi Calveti, de Odarcio, Stephani Fabri et W. Grimaudi, de Felgario, dyocesis Tholose;

Quod prenominata Iohanna, uxor Alamanni de Roaxio , vidit et adoravit pluries hereticos, predicationem eorum audivit, pluries paravit comesationem hereticis, comedit cum eis et de pane benedicto ab eis, induxit maritum suum ad diligendum hereticos et dedit ei munera ut diligeret et receptaret hereticos, pacem accepit ab hereticabus, apparelhamentis hereticorum interfuit, receptavit eos in domum suam, credidit hereticos esse bonos homines et victualia misit eis, negavit veritatem contra proprium juramentum et post abiuratam heresim vidit hereticos condempnatos; | f°5v |

Item. Prenominati etiam W. de Auri et Rica, uxor eius , post confessionem factam aliis inquisitoribus et abiuratam heresim, viderunt et adoraverunt pluries hereticos et predicationem eorum audierunt et crediderunt hereticos esse bonos homines;

Item. Prenominata etiam Secura, uxor Azemarii de Albiaco , vidit et adoravit pluries hereticos, predicationem eorum audivit, pluries comedit cum eis, credidit eos esse bonos homines, recepit hereticas in domum suam, et, postquam fuit citata pro heresi ab aliis inquisitoribus, vidit, credidit, adoravit hereticos;

Item. Prenominata etiam Algaia, uxor quondam Francissi de Lobenx , fuit heretica induta per plures annos et tenuit sectam hereticorum quousque fuit capta;

Item. Prenominati etiam Arnaldus de Rivali, P. Grandis, P. Audeberti et Iacobus Calveti, de Odarcio, viderunt pluries hereticos et in pluribus locis, adoraverunt eos pluries, duxerunt et associaverunt eos et crediderunt hereticis et eorum erroribus a paucis annis citra;

Item. Prenominati etiam Stephanus Faure et W. Grimaudi, de Felgario, viderunt et adoraverunt pluries hereticos, crediderunt hereticis et eorum erroribus a paucis annis citra, et negaverunt veritatem aliis inquisitoribus contra proprium juramentum:

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos citatos coram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus [et precipimus] ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; W[illelmi] Raimundi, P[etri] de Drudas, canonicorum Sancti Saturnini; F[ortis], capellani eiusdem loci; R[aimundi], capellani Deaurate; B[ernardi], capellani de Ladinhaco; R., capellani de Fanoihovis; W[illelmi], capellani de Sancto Germerio; Bertrandi de Villa Nova; R[aimundi] Berengarii; R[aimundi] Rainerii; et multorum aliorum de clerico et populo Tholosano in generali sermone; et mei P[etri] Ariberti, qui hec scripsi.

  •  1246-06-10.
| § | | l°29 | Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi, amen. Anno Domini MoCCoXL VIo IIIIo Idus Junii.1 Nos, fratres | l°30 | Ordinis Predicatorum B[ernardus] de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana | l°31 | auctoritate apostolica deputati: | § | Quia constat nobis per confessiones in iudicio factas Iohanne, uxoris Alamanni de Roax | l°32 | io , W. de Auri et Riche, uxoris eius , de Tholosa, Secure, uxoris Azemarii de Albiaco , de Sancto Paulo de | l°33 | Bretas, Algaie, uxoris quondam Francissi de Lobenx , Arnaldi de Rivali, Petri Grandis, P. Audeberti, Iacobi Ca | l°34 | lveti, de Odarcio, Stephani Fabri et W. Grimaudi, de Felgario, dyocesis Tholose; | § | Quod prenominata | l°35 | Iohanna, uxor Alamanni de Roaxio , vidit et adoravit pluries hereticos, predicationem eorum audivit, pluries paravit comesa | l°36 | tionem hereticis, comedit cum eis et de pane benedicto ab eis, induxit maritum suum ad diligendum hereticos | l°37 | et dedit ei munera ut diligeret et receptaret hereticos, pacem accepit ab hereticabus, apparelhamentis hereticorum interfuit, receptavit eos in domum suam, credidit hereticos esse bonos homines et victualia misit eis, | l°38 | negavit veritatem contra proprium juramentum et post abiuratam heresim vidit hereticos condempnatos; | f°5v | | l°1 | | § | Item. Prenominati etiam W. de Auri et Rica, uxor eius , post confessionem factam aliis inquisitoribus et abiuratam | l°2 | heresim, viderunt et adoraverunt pluries hereticos et predicationem eorum audierunt et crediderunt hereticos esse bonos homines; | l°3 | | § | Item. Prenominata etiam Secura, uxor Azemarii de Albiaco , vidit et adoravit pluries hereticos, predicationem eorum | l°4 | audivit, pluries comedit cum eis, credidit eos esse bonos homines, recepit hereticas in domum suam, et, postquam fuit | l°5 | citata pro heresi ab aliis inquisitoribus, vidit, credidit, adoravit hereticos; | § | Item. Prenominata etiam Algaia, uxor quondam Francissi | l°6 | de Lobenx , fuit heretica induta per plures annos et tenuit sectam hereticorum quousque fuit capta; | § | Item. Prenominati | l°7 | etiam Arnaldus de Rivali, P. Grandis, P. Audeberti et Iacobus Calveti, de Odarcio, viderunt pluries hereticos et in | l°8 | pluribus locis, adoraverunt eos pluries, duxerunt et associaverunt eos et crediderunt hereticis et eorum erroribus a paucis | l°9 | annis citra; | § | Item. Prenominati etiam Stephanus Faure et W. Grimaudi, de Felgario, viderunt et adoraverunt pluries | l°10 | hereticos, crediderunt hereticis et eorum erroribus a paucis annis citra, et negaverunt veritatem aliis inquisitoribus contra propri | l°11 | um juramentum: | § | Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis | l°12 | omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti crimi | l°13 | nis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi in | l°14 | iuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos citatos co | l°15 | ram nobis comparentes die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato mul | l°16 | torum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem | l°17 | retrudi volumus [et precipimus] ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute | l°18 | prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus. | § | Actum | l°19 | Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; W[illelmi] Raimundi, P[etri] de Drudas, canonico | l°20 | rum Sancti Saturnini; F[ortis], capellani eiusdem loci; R[aimundi], capellani Deaurate; B[ernardi], capellani de Ladinhaco; R., capellani de Fanoihovis; | l°21 | W[illelmi], capellani de Sancto Germerio; Bertrandi de Villa Nova; R[aimundi] Berengarii; R[aimundi] Rainerii; et multorum aliorum | l°22 | de clerico et populo Tholosano in generali sermone; et mei P[etri] Ariberti, qui hec scripsi.
  •  1246-06-10.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Ademar de Albaic
  • Alaman de Rouaix
  • Alga de Loubens
  • Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
  • Arnaut de Rival
  • Bernart de Caux, OP
  • Bertran de Villeneuve
  • Esteve Faure
  • Fortz, chaplain of Saint-Sernin
  • Frances de Loubens
  • Guilhem de Auri
  • Guilhem Grimaud
  • Guilhem Raimon, canon of Saint-Sernin
  • Jacob Calvet
  • Johanna de Rouaix
  • Peire Audebert
  • Peire de Drudas, canon of Saint-Sernin
  • Peire Grand, son of Jacob de Odars
  • Raimon Berenguier
  • Raimon Ferrier, chaplain of Sainte-Marie la Daurade
  • Raimon Ranier
  • Research in progress: bernart_chap_ladinhac
  • Research in progress: guilhem_p_chap_stgermier
  • Research in progress: joan_de_saint-peire_op
  • Research in progress: peire_aribert_not
  • Research in progress: r_chap_fanjeaux
  • Rica de Auri
  • Segura de Albaic

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Falgayrac
  • Loubens-Lauragais
  • Odars

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS9992-09.xml MS9992-09.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by