MS9992-07 : Sentence VII - 1246-05-20MS9992-07 : Sentence VII - 1246-05-20

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC° XL° VI°, V Kalendas Junii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati;

Quia constat nobis per confessiones de Monte Guiscardo
de Cassio
de Lantario
de Berrelis
in judicio factas Estolti de Roco Villa et domini Tres Eminas de Monte Guiscardo, Bernardi de Rocovilla de Cassio, Poncii Saquit de Lantario, Petri Babau, W. Maurini, P. Bernardi et Bernardi Furnerii, de Berrelis diocesis Tholose; 

Item. Quod prenominatus Estoltus de Roco Villa vidit et adoravit pluries hereticos, dedit eis, recepit ab eis munera, duxit et recepit eos in domum suam, hereticationibus interfuit, credidit hereticis et eorum erroribus, et post confessionem factam aliis inquisitoribus et abiuratam heresim vidit hereticos et locutus est cum eis et non cepit eos sicut iuraverat;

Item. Prenominatus etiam Tres Eminas vidit et adoravit hereticos pluries, credidit esse bonos homines, comedit cum eis, pacem ab eis accepit, hereticationi interfuit, veritatem negavit coram nobis contra proprim iuramentum, et post abiuratam heresim vidit scienter hereticum condempnatum et comedit cum eo;

Item. Prenominatus etiam Bernardus de Rocovilla vidit et adoravit pluries hereticos, duxit et associavit eos, dedit eis et recepit ab eis munera, comedit cum eis, predicationem eorum audivit, credidit esse bonos homines, recepit eos in domum suam et negavit tempore gratie inquisitoribus veritatem;

Item. Prenominatus  autem Poncius Saquit vidit et adoravit pluries hereticos, duxit et receptavit eos pluries, apparellamentis et hereticationibus interfuit, credidit hereticis et eorum erroribus, et fuit nutritus cum eis, et postquam abiuravit heresim aliis inquisitoribus, vidit duas hereticas in domo sua, celavit eas a paucis annis citra et non cepit eas, sicut tenebatur proprio iuramento;

Item. Prenominatus etiam Petrus Babau vidit et adoravit hereticos, audivit predicationem eorum, fecit condictum de non revelando heresim, negavit scienter coram nobis veritatem et eandem celavit aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus etiam W. Maurin vidit et adoravit hereticos, negavit veritatem coram nobis et eandem celavit aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum;

Item. Prenominati etiam P. Bernardi et Bernardus  Furnerii viderunt et adoraverunt hereticos, fecerunt condictum de non revelando heresim, negaverunt scienter coram nobis veritatem et eandem celaverunt aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum;

Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint; et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos coram nobis comparentes legitime citatos die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum  prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Arnaldi prioris Sancti Saturnini; Willelmi Raimundi ; Arnaldi Begonis; Simonis, prioris de Blanhaco; Petri de Drudas, canonicorum Sancti Saturnini; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani Deaurate; W., capellani de Coquinis; Bernardi, capellani de Ladinhaco; Raimundi Berengerii; Raimundi Rainerii; Raimundi de Sancto Cezerto, capitulariorum Tholose; et multorum aliorum de clero et populo Tholosano, in generali sermone; et mei Petri Ariberti, publici notarii, qui hec scripsi.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)