Sentence 06 - 1246-05-20
Edition
- Célestin Douais, Documents pour servir à l’histoire de l’inquisition dans le Languedoc. 2 vol. (Paris: Librarie Renouard, 1900): Vol 2, 20-24
In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC°XL VI°, XIII° Kalendas Junii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum B[ernardus] de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati;
Quia constat nobis per confessiones in iudicio factas Arnaldi Stephani, domini de Taravello , et Willelme de Vivariis, diocesis Tholosane;
Quod prenominatus Arnaldus Stephani, dominus de Taravello , vidit pluries hereticos et in pluribus locis, adoravit eos pluries, audivit predicationem eorum, pacem accepit ab eis, do navit et recepit ab eis, et duxit pluries hereticos et tenuit depositum eorum, comedit cum hereticis et de pane benedicto ab eis, hereticationibus interfuit, credidit hereticis et eorum erroribus, et relapsus est in heresim abiuratam;
Item. Constat etiam nobis quod Willelma de Vivariis fuit heretica induta per tres annos et, post reconciliationem suam, vidit hereticos et adoravit eos pluries in domo sua;
Ipsos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam uni tatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos coram nobis comparentes legitime citatos die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant iniungimus eis in virtute prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.
Actum in claustro Sancti Saturnini, in presentia B. de Combret, prepositi Sancte Cecilie Albiensis; Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; W[illelmi] Raimundi; P[etri] de Drudas, canonicorum | f°4v | Sancti Saturnini; B[ernardi], prioris de Vauro; Silvestri, capellani de Viridifolio; F[ortis], capellani Sancti Saturnini; Amelii, capellani Sancti Stephani; B[ernardi], capellani de Ladinhaco; W. Hugonis Pellicerii; R[aimundi] Rainerii, capitulariorum Tholose; et multorum aliorum de clero et populo Tholosano in generali sermone.
- a unknown del type / problem with del
- 1 1246-05-20.
- a unknown del type / problem with del
- 1 1246-05-20.
Document
- Source: BnF ms. Latin 9992
- Shelfmark: 4r-4v
- Date: 1246-05-20
- Group: Caragoudes, Tarabel
Highlight document features
Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.
- Amielh, chaplain of Saint-Etienne
- Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
- Arnaut Esteve
- Bernart de Caux, OP
- Bernart de Combret, provost of Sainte-Cécile
- Bernart, prior of Lavaur
- Fortz, chaplain of Saint-Sernin
- Guilhelma de Vivar
- Guilhem Raimon, canon of Saint-Sernin
- Guilhem Ugo Pellecier
- Peire de Drudas, canon of Saint-Sernin
- Raimon Ranier
- Research in progress: bernart_chap_ladinhac
- Research in progress: joan_de_saint-peire_op
- Sylvestre, chaplain of Verfeil
Documents in this collectionDocuments dans cette collection
Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:
Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.