MS9992-05 : Sentence V - 1246-05-17MS9992-05 : Sentence V - 1246-05-17

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC°XL Sexto, XVI Kalendas Iunii.1  Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati.

Quia constat nobis, per confessiones in iudicio factas Stephani de Roacxio; Petri Esquivat;  domine Assaus, uxoris Ramundi de Castro Novo ; de Tholosa
de Monte Astruc
et Ramunde, uxoris Arnaldi Unda, de Tholosa, et Petri de Creissa de Monte Astrug ;

Item. Quod prenominatus Stephanus de Roaxio vidit et adoravit pluries hereticos, predicationem eorum audi vit, hereticationibus interfuit, quesivit hereticos et adduxit ad hereticationem faciendam et veritatem celavit contra proprium iuramentum;

Item. Prenominatus autem Petrus Esquivat vidit pluries hereticos, associavit, recepit cartam a fratre Willelmo Arnaldi et socio suo, olim inquisitoribus, in qua continebatur quod adoraverat hereticos, et, cum tenuisset cartam per IIIIor vel V dies, recognovit coram dictis inquisitoribus illa que continebantur in dicta carta esse vera et pro illis supposuit se voluntati eorum ad recipiendam penitentiam perpetui carceris vel exilii, vel aliam quam sibi vellent iniungere et ad hoc iuramento pro posse obligavit, et, postquam abiuravit heresim, participavit [F°4r]  sepius cum hereticis condempnatis comedendo, bibendo et eos associando;

Item. Predicta etiam domina Assauts,  uxor Raimundi de Castro Novo , vidit pluries hereticos et in pluribus locis, et pluries adoravit eos, et credidit esse bonos homines, et post abiuratam heresim vidit pluries hereticos et pluries adoravit eos et receptavit in domo sua, et audivit predicationem eorum pluries a paucis annis citra;

Item. Predicta etiam Raimunda, uxor Arnaldi Unda , vidit pluries hereticos, adoravit, credidit et receptavit, hereticationi interfuit, predicationem audivit, dedit, recepit depositum ab hereticis, et comedit pluries cum hereticis et de pane benedicto ab eis et interfuit apparellamentis hereticorum in domo propria;

Item. Predictus etiam P. de Creissac de Monte Astrug vidit pluries hereticos et in pluribus locis, adoravit eos pluries, celavit veritatem contra proprium iuramentum, misit hereticos ad quandam personam hereticandam, et fecit sacramentum de non revelanda heresi;

Ipsos, nunc usos saniori consilio, ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandataa sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos coram nobis comparentes legitime citatos die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimos ibidem perpetuo comarari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Aldofossi, abbatis Montis Albani; Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Willelmi Raimundi, Petri de Drudas, Arnaldi Begonis, prioris de Glisolis, Simonis, prioris de Blanhiaco, canonicorum Sancti Saturnini; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Amelii, capellani Sancti Stephani; Raimundi, capellani Beate Marie Deaurate; Bernardi, capellani de Ladinhaco; Silvestri, capellani de Viridi Folio; Nepotis de Davinia, clerici; Hugonis de Roaxio, Grifi de Roaxio, W. Hugonis Pellicerii, Raimundi Berengarii, Raimundi Rainerii et Raimundi de Sancto Sezerto, capitulariorum Tholose ; et multurom aliorum de clero et populo Tholosano in generali sermone.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)