MS9992-04 : Sentence IV - 1246-05-06MS9992-04 : Sentence IV - 1246-05-06

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno Domini M°CC°XL Sexto, III° Idus Maii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosa auctoritate apostolica deputati.

de Tholosa
de Vauro
de Godervilla
de Roca Serera
de Sancto Martino de Landa
de Fano Iovis
Quia constat nobis per confessiones in judicio factas Aldrige, sororis Petri Laurencii ; Bernardi de Prato; Johanne, uxoris W. de Solario ; Willelme de Manso, de Tholosa; Stephani Garric de Vauro: Esclarmunde, uxoris quondam Poncii Bret , de Godervilla; Arnaldi de Na Borgesa, de Roca Sereira; Stephani Fabri; Petri Fabri; Arnaldi Fabri; Petri Folc; Jordani Ugole; Poncii Jordani; Arnaldi Andree; W.  de Gosenx de Sancto Martino de Landa; Willelmi Sermenha; Poncii de Piquel; et W. de Sirignano, de Fanoiovis, diocesis Tholose;

Item. Quod predicta Aldriga, uxor quondam Bernardi R, cambiatoris , vidit pluries hereticos, adoravit pluries, credidit hereticos esse bonos homines, predicationem eorum audivit, comedit de pane benedicto ab he reticis, hereticationi interfuit et celavit veritatem contra proprium juramentum;

Item. Prenominatus etiam Bernardus de Prato vidit pluries hereticos, adoravit eos pluries, credidit eorum erroribus, dedit et servivit hereticis, recepit eos in domum suam et, post abiuratam heresim, vidit nuncium cuiusdam heretice et eidem nuces emit;

Item. Predicta etiam Johanna, uxor W. de Solario , vidit pluries hereticos, adoravit cos pluries, credidit hereticos esse bonos homines, predicationem eorum audivit et eis servivit, et post abjuratam heresim vidit et adoravit hereticos, dedit eis de suo, predicationem eorum audivit et comedit cum eis;

Item. Predicta etiam Willelma de Manso vidit pluries hereticos, adoravit eos pluries, credidit eos esse bonos homines, absolvit maritum suum hereticis et, post abiuratam heresim, vidit hereticos et celavit eos;

Item. Predictus etiam Stephanus Garric de Vauro vidit pluries hereticos et eos pluries adoravit, credidit hereticos esse bonos bomines, mansit cum hereticis et suebat pelles eorum, voluit dare denarios questori hereticorum pro heretico capto redimendoa, et celavit veritatem contra proprium juramentum;

Item. Prenominata etiam Esclarmunda, uxor quondam Poncii Bret de Godervilla, vidit hereticos, adoravit, credidit eos esse bonos homines et credidit salvari in fide eorum, et si descederet, nisi in manibus hereticorum, crederet dampnari, et comedit cum heretica, et negavit veritatem aliis inquisitoribus, et postmodumb coram nobis contra proprium juramentum;

Item. Predictus etiam Arnaldus de Na Borgesa de Roca Sereira vidit hereticos pluries et in pluribus locis, adoravit eos pluries, audivit predicationem eorum, comedit cum hereticis et de pane benedicto ab eis, interfuit hereticationibus, credidit salutem esse cum hereticis et erroribus hereticorum credidit, et veritatem celavit bis contra proprium iuramentum;

Item. Predictus etiam Stephanus Fabri vidit pluries hereticos et in pluribus locis, adoravit eos pluries, credidit esse bonos homines, audivit predicationem eorum, associavit hereticos et credidit erroribusc eorumdem et, post abiuratam heresim, vidit hereticos, adoravit et credidit;

Item. Predictus etiam Petrus Fabri vidit pluries hereticos, credidit et adoravit a quinque annis citra post heresim abiuratam, et mentitus est aliis inquisitoribus;

Item. Predictus etiam Arnaldi Fabri vidit hereticos et eos adoravit a VI annis citra post heresim abiuratam;

Item. Predictus etiam Petrus Folc vidit pluries hereticos a paucis annis citra, adoravit, associavit, credidit hereticis et eorum erroribus et celavit veritatem aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum, et, post [F°3v]  abjuratam heresim, vidit, celavit, credidit et adoravit hereticos;

Item. Predictus etiam Jordanus Hugole vidit pluries hereticos a paucis annis citra, adoravit, credidit, duxit, et celavit veritatem aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum, et, post abiuratam heresim, vidit hereticos, celavit, credidit et adoravit;

Item. Predictus etiam Poncius Jordani vidit pluries hereticos a paucis annis citra, credidit et adoravit et manulevavit denarios ab hereticis et reddidit, et eorum predicationem audivit, et, postquam fecit confessionem suam aliis inquisitoribus et abiuravit heresim, vidit et adoravit hereticos; 

Item. Predictus etiam Arnaldus Andreas vidit pluries bereticos et in pluribus locis a paucis annis citra, adoravit eos pluries, duxit eos pluries, predicationem eorum audivit pluries, et negavit veritatem aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum, et credidit hereticis et eorum erroribus, et, post abiuratam heresim, vidit et adoravit hereticos;

Item. Predictus etiam Willelmus de Guzenx vidit pluries hereticos, adoravit, credidit hereticis et eorum erroribus, predicationem eorum audivit a paucis annis citra, stetit per quinquennium cum hereticis et post abiuratam heresim vidit, credidit et adoravit hereticos;

Item. de Fano Iovis Predictus etiam Willelmus Sermenha vidit pluries hereticos a paucis annis citra, adoravit pluries, audivit predicationem eorum, credidit hereticos esse bonos homines;

Item. Predictus etiam Poncius de Piquel vidit pluries hereticos, adoravit eos pluries et audivit predicationem eorum, pacem accepit ab eis, receptavit, credidit hereticos esse bonos homines, interfuit apparellamento et relapsus est in heresim abiuratam;

Item. Predictus etiam W. de Sirignano vidit pluries hereticos, adoravit eos, audivit predicationem eorum et credidit hereticos esse bonos homines, duxit hereticos, et interfuit hereticationi, et celavit veritatem aliis inquisitoribus contra proprium iuramentum, et relapsus est in heresim abiuratam;

Ipsos nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abiurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint; et, quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos coram nobis comparentes legitime citatos die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam, in perpetuum carcerem retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod islam penitentiam compleant iniungimus eis in virtute prestiti iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia Raimundi, prepositi Sancti Stephani; magistri Arnaldi Pelisso, canonicorum Sancti Stephani; Arnaldi Aurioli, prioris Sancti Saturnini; Petrus de Drudas, Willemi Ramundi, canonicorum Sancti Saturnini;  Amelii, capellani Sancti Stephani; Raimundi, capellani Deaurate; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani Beate Marie Dealbate; W. Ade, baiuli domini comitis Tholosani; Poncii Astre, Raimundi de Sancto Ceserto, Raimundi Rainerii, W. Hugonis Pellicerii, Boni Mancipi Maurandi et Jordani de Villa Nova, capitulariorum Tholose; et multorum aliorum.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)