MS9992-03 : Sentence III - 1246-05-06MS9992-03 : Sentence III - 1246-05-06

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

Item. In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno M°CC°XL Sexto, II Nonas Maii.1 Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati.

Quia constat nobis de Tholosaper confessiones Poncii Bladerii, Petri de Albigesio et Raimundi Sabbaterii, in judicio factas, ipsos hereticos pluries scienter vidisse, pluries adorasse, eorum predicationem audivisse, et eos bonos homines credidisse, celasse veritatem contra proprium iuramentum et relapsus esse in heresim abjuratam;

Item. Constat etiam nobis quod Poncius Dominici vidit pluries hereticos in pluribus locis, credidit esse bonos homines, audivit predicationem eorum, adoravit eos, pluries receptavit eos in domum suam, dedit eis de suo, interfuit hereticationi, comedit cum hereticis et, postquam fecit confessionem suam aliis inquisitoribus et abjuravit heresim, recepit hereticos in domum suam a paucis annis citra;

Quia etaim Raimundus Maurini et Arnalda, uxor eius, viderunt scienter pluries plures hereticos, et in pluribus locis, crediderunt esse bonos homines, audierunt predicationem eorum, et adoraverunt eos, et receperunt eos in domum suam, et comederunt com eis; et idem Raimundus duxit eos, et accepit pacem ab hereticis et negavit veritatem contra proprium iuramentum; dicta vero Arnalda interfuit aparellamento hereticorum, receptavit hereticam que obiit in domo sua, interfuit sepulture eius;

Ipsos cives Tholosanos, nunc usos saniori consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, in primis omni heretica pravitate abjurata, absolvimus, secundum formam Ecclesie, a vinculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si tamen ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi iniuncta compleverint. Et quia in Deum et Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos coram nobis comparentes legitime citatos die sibi ad recipiendam penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem retrudi volumus [F°3r]  et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant, iniungimus eis in virtute prestit iuramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus. Damus tamen licenciam Raimondo Sabbaterii quod maneat cum patre suo, qui valitudinarius est et Catholicus et pauper, ut dicitur, quamdiu vixerit pater suus, et interim portet mantam nigram et crucem in omni veste cum duobus brachiis transversalibus, et provideat sicut poterit patri suo.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia W. Bernardi, abbatis d'Idrac; Arnaldi Aurioli, prioris Sancti Saturnini; Poncii de Albione, Petri de Drudas, canonicorum Sancti Saturnini; Petri, prioris de Caslus Caturcensis diocesis; W., capellani de Manso Sanctarum Puellarum; Arnaldi de Brassaco, capellani de Besceta; Raimundi Berengarii, et Bernardi d'Escalquenx, capitulariorum; Petri Ariberti, P. de Montbiza et Bernardi de Gaus, scriptorum inquisitoruma .

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)