MS9992-02 : Sentence II - 1246-03-21MS9992-02 : Sentence II - 1246-03-21

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

In nomine Domini nostri Jhesu Christi crucifixi. Amen. Anno domini M°CC°XL V°2, VIII Kalendas Aprilis1. Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Caucio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati.

Quia constat nobis per confessionesaAustorge, uxoris quondam Petri de Resengas de Tholosa, Raimundi Gausberti et Arnaldi Guerrer de Tholosa, Augerii de Viridi Folio, militis , de Viridi FolioBernardi Donati, Bernardi de Sancto Johanne et Raimundi Calveti de Viridi Folio, de Sancto Aniano; de OdarcioJacobi de Odarcio, Bernardi Daide de Sancto Aniano, Arnaldi Dorbert de Lantario, in judicio factasb, ipsos hereticos pluries scienter vidisse, adorasse et eorum erroribus credidisse et, post abjuratam de Lantarioheresim, hereticos vidisse et eos adorasse. Nunc vero saniori usos consilio ad unitatem Ecclesie, prout asserunt, redire volentes, ipsos in primis omni heretica pravitate abjurata absolvimus, secundum formam Ecclesie, a viniculo excommunicationis quo ratione predicti criminis tenebantur astricti, si {tamen} ad ecclesiasticam unitatem de corde bono redierint et mandata sibi injuncta compleverint. Et quia in Deum et in Sanctam Ecclesiam predictis modis temere deliquerunt, ipsos legitime citatos, die sibi ad recipiendum penitentiam super crimine heresis peremptorie assignata, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, ad peragendam condignam penitentiam in perpetuum carcerem ipsos retrudi volumus et precipimus ibidem perpetuo comorari; et quod istam penitentiam compleant injungimus eis in virtute prestiti juramenti. Si vero predictam penitentiam facere noluerint, ipsos excommunicationis vinculo innodamus.

Item. Cum etiam constet nobis per confessiones Austorge, uxoris quondam den Vaseia , Raimunde Barraue et Aiceline sororumc , Willelmi Mercaderii de Tholosade Tholosa, Hugonis de Canela et Raimundi de Canela de Lantariode Lantario, in judicio factas, ipsos hereticos pluries vidisse, credidisse et adorasse, et post abjuratam heresim scienter hereticos vidisse et celasse.

Item. Cum etiam constet nobis per confessiones B. Fabri, specier , Pictavini senioris, Raimundi de Suelh de Tholosade Tholosa, Bernardi de Lantario, Petrone Escudeira et Ramundi de Vilanova de Tholosa, Raimundi Sauri, Poncii de Fa, Poncii Pastre, Petri dels Cabanilsde Sancto Juliano, Willelmi dels Cabanils et Bernardi Johannis de Sancto Juliano, Willelmi Stephani de Gaure, in judicio factasde Gaure, ipsos hereticos pluries vidisse et eos adorasse et veritatem super heresi celasse contra proprium juramentum, communicato multorum prelatorum et aliorom bonorum virorum consilio, ipsos in carcere retrudi volumnus et injungimus, quamdiu Ecclesie videbitur expedire, ad penitentiam pro dicto crimine peragendam.

Item. Cum constet nobis per confessionem Titborxs  uxoris Poncii de Gamevila de Tholosa de Tholosa, in judicio factam, ipsam hereticos pluries scienter vidisse, [F°2v]  adorasse et receptasse, pavisse, celasse, conduci fecisse, et post confessionem de heresi factam et heresim abjuratam coram inquisitoribus, ipsam hereticos in domo sua a paucis annis citra scienter vidisse, ascultasse et eos celasse, communicato multorum prelatorum et aliorum bonorum virorum consilio, injungimus eidem invirtute prestiti juramenti, quod intret domum carceris, ibidem per XV annos moratura, ad penitentiam pro crimine heresis peragendam.

Item. Cum constet nobis per de Tholosaconfessiones Vitalis de Salas et Fabrisse,  uxoris Petri Marchesii, de Tholosa, in judicio factas, ipsos hereticos pluries vidisse, adorasse et credidisse bonos homines;

Constet etiam nobis per confessionem W. Arcmandi, de Tholosa, in judicio factam, ipsum a paucis annis citra hereticos vidisse, credidisse et celasse;

Constet etiam nobis per confessiones Raimundi de Podio, Bernardi Durandi, Bernardi de Ecclesia, de Hodarcio, in judicio factas, ipsosde Aduxio hereticos scienter pluries vidisse, adorasse, credidisse a paucis annis citra, communicato multorum prelatorum et aliorum proborum virorum consilio, injungimus eisdem in virtute prestiti juramenti quod intrent domum carceris, ibidem per 10 annos moraturi, ad penitentiam pro crimine heresis peragendam, retenta nobis et aliis inquisitoribus  potestate augendi, diminuendi, mutandi et aliam penitentiam injungendi, cum nobis vel aliis inquisitoribus videbitur expedire.

Actum apud Tholosam, in claustro Sancti Saturnini, in presentia venerabilis patris Raimundi, episcopi Tholosani; Guillelmi Athonis, archidiaconi Ville Longe; Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; magistri Arnaldi Pelisso; Vitalis Aurioli, prioris Sancti Stephani; Raimundi Carrigerii, sacriste Sancti Stephani; et fratris Johannis de Cambalhols, notarii domini episcopi Tholosani; magistri Athonis Appamiarum; Willelmi Raimundi; Petri de Drudas, canonicorum; Poncii de Avinione, canonici; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Raimundi, capellani Beate Marie Deaurate; Bernardi de Ladinhac et Nepotis de Davinia, Bernardi de Gaurs, Petri Frezapa, Petri Ariberti, scriptorum dictorum inquisitorum; Bernardi, prioris de Vauro; et Silvestri, capellani de Viridi Folio.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)