MS9992-01 : Sentence I - 1246-03-18MS9992-01 : Sentence I - 1246-03-18

contact/reportcontacter / signaler

Latin (interpretive)

view diplomatic edition

 [F°2r]  de TholosaIn nomine Domini nostri Jhesu Christi. Amen. Anno Domini M°CC°XL° quinto, XV Kalendas Aprilis12. Nos, fratres Ordinis Predicatorum Bernardus de Cautio et Johannes de Sancto Petro, inquisitores heretice pravitatis in civitate et diocesi Tholosana auctoritate apostolica deputati.

Cum Petrus de Roacxio et Poncius de Gamevila, cives Tholose, de heresi plurimum difamati per confessiones proprias in judicio factas, in heresi manifeste deprehensi, et propter hoc ad agendam penitentiam obligati juramento prestito corporali, non velint ad arbitrium Ecclesie penitentiam facere pro crimine memorato - memoratus etiam Petrus de Roacxio, post acceptam ab inquisitoribus penitentiam de crimine heresis, sit relapsus in heresim abjuratam - die sibi ad audiendum diffinitivam sententiam super crimine heresis peremptorie assignata, et aliis rite actis, communicato bonorum virorum consilio, ipsos legitime citatos, sed per contumaciam absentes, per diffinitivam sententiam tanquam hereticos condempnamus, et bona ipsorum decernimus occupanda, excommunicantes eos et omnes qui deinceps scienter eis dederinta consilium, auxilium, vel favorem.

Actum Tholose, in claustro Sancti Saturnini, in presentia venerabilium Arnaldi d'Arago, prioris Sancte Marie Deaurate; Helie, prioris Sancti Petri de Coquinis; magistri Arnaldi de Gozenx, officialis Tholose; Arnaldi, prioris Sancti Saturnini; Arnaldi Begonis, Atonis Durban et Petrus de Drudas, canonicorum Sancti Saturnini; Bertrandi Rainaldi, et W. de Sancto Paulo, monachorum Sancte Marie Deaurate; Raimundi de Ferreriis, capellani ecclesie Deaurate; Fortis, capellani Sancti Saturnini; Geraldi Arnaldi, Bernardi de Quinibals, Raimundi Berengarii et Raimundi de Sancto Seserto, capitulariorum Tholose; et Guillelmi Adam, baiuli pro domino comite Tholosano.

EnglishAnglais

(Translation forthcoming...)(Traduction à paraître...)