Confessio - Bernart Mir

Document Identifier: MS609-3750
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-3750 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-3750, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Anno et die quo supra.1 Bernardus Mir, dominus de Sancto Martino de Landa, requisitus de veritate dicenda de se et de aliis vivis et mortuis super crimine heresis et Valdesie, testis juratus dixit quod apud Sanctum Martinum in domo Bernardi de Sancto Nazario vidit duos hereticos quorum nomina ignorat et vidit ibi cum eis Bernardum Arrezat, militem; Stephanum de Fendelha; Willelmum de Rovinhol; Petrum de Guzenx; Petrum Folc; et plures alios de quibus non recolit. Set ipse testis non adoravit eos quia juvenis erat XIIII annorum. Vidit tamen omnes alios adoraverunt, et ipse testis et omnes alios audiverunt predicationem eorum. Et sunt XXVII anni vel circa.

2Item. In domo Petri Ademari vidit Mota et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis B[ernardum] Arrezat; et Bernardum Jordani; et Willelmam de Cambo, matrem ipsius testis; et Nazalinus, uxorem quondam Ramundi Mir; et dictum Petrum Ademari; et Willelmum de Rovinlho; et Petrum de Guzenx; et Mir de Camlonc seniorem; et Willelmum de Canast. Set ipse testis non adoravit. Vidit tamen Mir de Camplonc et Petrum de Guzenx et Willelmam, matrem ipsius testis, et Bernardum Arrezat adorare. Set ipse testis et omnes alii audiverunt predicationem eorum et omnes predicte mulieres osculate fuerunt in humero dictum Motas hereticum . Et fuit eodem tempore. Tamen tunc temporis stabant publice.

3Item. Dixit quod cum Bernardus Arrezat et Mir Bernardi essent inimici ad invicem Ramundus B[ernardi] et socium suum, hereticos. Fecerunt pacem inter eos in area Arnaldi Gras.a Ipse testis erat ibi presens et Mir B[ernardus]; et Bernardus Arrezzat; Willelmus Gras; et Arnaldus Gras. Et omnes adoraverunt eos, excepto ipso testis. Et fuit [eodem] tempore.2

4Item. Dixit quod apud Sanctum Germanium | f°187v | in quadam area vidit Guiraudum de Gordo et socium suum, hereticos. Et vidit ibi Sichardumb, dominum de Podio Laurencii; et Ramundum de Padens; et Bartas; et Guasbertum de Podio Laurencii; et Guilabertum del Bosquet. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem eorum. Set omnes predicti locuti fuerunt cum dictis hereticis. Et fuit eodem tempore.

5Item dixit quod apud Podium Laurencii in domo d’en Romenx vidit duos hereticos quorum nomina ignorat. Et vidit ibi cum eis Sichardum, dominum de Podio Laurencii; et Guausbertum de Podio Laurencii, milites; et Ramundumc Paders; et Ademarum de Vilanova. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem eorum. Et sunt XXII anni vel circa.

6 Item. Apud Saxiacum in domo hereticorum vidit Bartholomeum et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Armengaudum de Monte Lauro, militem; Arnaldum Rainaut; Isarnum Jordani; Willelmum Seguieriid de Laurano; Saissam, uxorem Ermengaudi de Monte Lauro;e Algajam, uxorem modo Poncii de Villanova. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem eorum. Item dixit quod omnia predicta fuerunt quando heretici stabant publice per terram de Lauraguesio.

7Item. Dixit quod dictum fuit ipsi testis quod heretici erant apud Belfort et ipse testis cum pluribus sociis et Stephano archipresbitero de Lauraco accesserunt illuc et invenerunt unum hereticum et receperunt eum. Et Willelmus Fort, dominus de Bello Forti et de Monte Mauro, clamavit ad arma et fecit fugere alios hereticos qui erant ibi plures. Et sunt VIII anni vel circa.

8Item. Dixit quod cum ipse testis esset puer et heretici starent publice dictos hereticos dabant ipsi testis nuces et faciebant ipsi testis flectere genua et dicere “Benedicite.” Et sunt XXXV anni vel circa.

9Et fuit confessus aliis inquisitori apud Castrum Novum d’Arri, quam confessione concedit esse veram. Item dixit quod credidit hereticos esse bonos homines quando stabant publice. Et sunt XXXV anni quod primo credidit et sunt XXV anni quod non credidit . Alibi non non vidit hereticos nisi publice nec adoravit nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. Et audivit hereticos dicentes quod deus non fecerat visibilia, et quod baptismum et matrimonium no valebuntf ad salutem, et quod mortuorum corpora non resurgent. Set ipse non credidit illis erroribus et tunc recessit ab credulitate hereticorum. Hec deposuit apud Tholosam coram fratribus Bernardo et Johanne, inquisitoribus. Et abjuravit heresim et juravit et cetera et obligavit se et sua ad parendum mandatis inquisitoribus et concessit fieri publicum instrumentum. Testes: fratres Willelmus Pelisso et P[etrus] Barrau, Ordinis Predicatorum; Arnaldus, prior Sancti Saturnini; et Petrus Ariberti, publicus notarius.

Glosses and Marginalia
  • §1 margin right ] contra Arrezat
  • foll. by et omnes adoraverunt eos excepto ipso testis et fuit eodem tempore exp.
  •  exp.
  • foll. by milites exp.
  •  exp.
  • foll. by militem exp.
  •  exp.
| §1 | | l°28 | Anno et die quo supra.1 Bernardus Mir, dominus de Sancto Martino de Landa, requisitus de veritate dicenda de se et | l°29 | de aliis vivis et mortuis super crimine heresis et Valdesie, testis juratus dixit quod apud Sanctum Martinum in domo Bernardi de | l°30 | Sancto Nazario vidit duos hereticos quorum nomina ignorat et vidit ibi cum eis Bernardum Arrezat, militem; Stephanum de | l°31 | Fendelha; Willelmum de Rovinhol; Petrum de Guzenx; Petrum Folc; et plures alios de quibus non recolit. Set ipse testis | l°32 | non adoravit eos quia juvenis erat XIIII annorum. Vidit tamen omnes alios adoraverunt, et ipse testis et omnes alios audiverunt predicationem | l°33 | eorum. Et sunt XXVII anni vel circa. | §2 | Item. In domo Petri Ademari vidit Mota et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis | l°34 | B[ernardum] Arrezat; et Bernardum Jordani; et Willelmam de Cambo, matrem ipsius testis; et Nazalinus, uxorem quondam Ramundi Mir; | l°35 | et dictum Petrum Ademari; et Willelmum de Rovinlho; et Petrum de Guzenx; et Mir de Camlonc seniorem; et Willelmum de | l°36 | Canast. Set ipse testis non adoravit. Vidit tamen Mir de Camplonc et Petrum de Guzenx et Willelmam, matrem ipsius testis, | l°37 | et Bernardum Arrezat adorare. Set ipse testis et omnes alii audiverunt predicationem eorum et omnes predicte mulieres osculate fuerunt | l°38 | in humero dictum Motas hereticum . Et fuit eodem tempore. Tamen tunc temporis stabant publice. | §3 | Item. Dixit quod cum Bernardus Ar | l°39 | rezat et Mir Bernardi essent inimici ad invicem Ramundus B[ernardi] et socium suum, hereticos. Fecerunt pacem inter eos in area | l°40 | Arnaldi Gras.a Ipse testis erat ibi presens et Mir B[ernardus]; et Bernardus Arrez | l°41 | zat; Willelmus Gras; et Arnaldus Gras. Et omnes adoraverunt eos, excepto ipso testis. Et fuit [eodem] tempore.2 | §4 | Item. Dixit quod apud Sanctum Germanium | f°187v | | l°1 | in quadam area vidit Guiraudum de Gordo et socium suum, hereticos. Et vidit ibi Sichardumb, dominum de Podio Laurencii; et | l°2 | Ramundum de Padens; et Bartas; et Guasbertum de Podio Laurencii; et Guilabertum del Bosquet. Set ipse testis non | l°3 | adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem eorum. Set omnes predicti locuti fuerunt cum dictis hereticis. Et fuit eodem tempore. | §5 | Item | l°4 | dixit quod apud Podium Laurencii in domo d’en Romenx vidit duos hereticos quorum nomina ignorat. Et vidit ibi cum | l°5 | eis Sichardum, dominum de Podio Laurencii; et Guausbertum de Podio Laurencii, milites; et Ramundumc Paders; | l°6 | et Ademarum de Vilanova. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem eorum. Et sunt XXII anni vel circa. | §6 | | l°7 | Item. Apud Saxiacum in domo hereticorum vidit Bartholomeum et socium suum, hereticos. Et vidit ibi cum eis Armengaudum de Monte | l°8 | Lauro, militem; Arnaldum Rainaut; Isarnum Jordani; Willelmum Seguieriid de Laurano; Saissam, uxorem Ermengaudi de | l°9 | Monte Lauro;e Algajam, uxorem modo Poncii de Villanova. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem eorum. | l°10 | Item dixit quod omnia predicta fuerunt quando heretici stabant publice per terram de Lauraguesio. | §7 | Item. Dixit quod dictum fuit | l°11 | ipsi testis quod heretici erant apud Belfort et ipse testis cum pluribus sociis et Stephano archipresbitero de Lauraco accesserunt illuc et | l°12 | invenerunt unum hereticum et receperunt eum. Et Willelmus Fort, dominus de Bello Forti et de Monte Mauro, clamavit ad | l°13 | arma et fecit fugere alios hereticos qui erant ibi plures. Et sunt VIII anni vel circa. | §8 | Item. Dixit quod cum ipse testis | l°14 | esset puer et heretici starent publice dictos hereticos dabant ipsi testis nuces et faciebant ipsi testis flectere genua et dicere | l°15 | “Benedicite.” Et sunt XXXV anni vel circa. | §9 | Et fuit confessus aliis inquisitori apud Castrum Novum d’Arri, quam confessione concedit esse | l°16 | veram. Item dixit quod credidit hereticos esse bonos homines quando stabant publice. Et sunt XXXV anni quod primo credidit et sunt XXV | l°17 | anni quod non credidit . Alibi non non vidit hereticos nisi publice nec adoravit nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. Et | l°18 | audivit hereticos dicentes quod deus non fecerat visibilia, et quod baptismum et matrimonium no valebuntf ad salutem, et quod mor | l°19 | tuorum corpora non resurgent. Set ipse non credidit illis erroribus et tunc recessit ab credulitate hereticorum. Hec deposuit | l°20 | apud Tholosam coram fratribus Bernardo et Johanne, inquisitoribus. Et abjuravit heresim et juravit et cetera et obligavit se et sua ad parendum mandatis | l°21 | inquisitoribus et concessit fieri publicum instrumentum. Testes: fratres Willelmus Pelisso et P[etrus] Barrau, Ordinis Predicatorum; Arnaldus, prior Sancti Saturnini; | l°22 | et Petrus Ariberti, publicus notarius.
Glosses and Marginalia
  • §1 margin right ] contra Arrezat
  • foll. by et omnes adoraverunt eos excepto ipso testis et fuit eodem tempore exp.
  •  exp.
  • foll. by milites exp.
  •  exp.
  • foll. by militem exp.
  •  exp.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Ademar de Villeneuve
  • Algaja, wife of Pons de Villeneuve-la-Comptal
  • Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
  • Arnaut Gras
  • Arnaut Rainaut
  • Bartholomie de na Laureta
  • Bernart de Caux, OP
  • Bernart de la Mota
  • Bernart de Saint-Nazare
  • Bernart Jordan
  • Bernart Mir
  • Bernart Mir Arezat
  • en Romenx
  • Ermengarde de Montlaur
  • Esteve Clavelli, chaplain of Laurac
  • Esteve Fendeille
  • Guilabert de Puylaurens
  • Guilabert del Bosquet
  • Guilhelma de Camplongue (or Cambo)
  • Guilhem de Canast
  • Guilhem de Rovinhol
  • Guilhem Fortz
  • Guilhem Gras
  • Guilhem Pelhisson, OP
  • Guilhem Segeur
  • Guiraut de Gordo
  • heretics in public (stantes/manantes)
  • heretics, unknown male (2)
  • heretics, unnamed
  • Johan de Saint-Pierre, OP
  • many others not named
  • many others unrecalled
  • Mir Bernart de Lalanda
  • Mir de Camplongue senior
  • na Aycelina, wife of Raimon Mir
  • Peire Ademar
  • Peire Aribert
  • Peire Barrau, OP
  • Peire de Gozens
  • Peire Folc
  • Pons de Villeneuve-la-Comptal
  • Raimon Bartha
  • Raimon Bernart
  • Raimon Mir
  • Raimon Paders
  • Saissa, wife of Armengard de Montlaur
  • Sicart de Puylaurens
  • Ysarn Jordan

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • area - Arnaut Gras
  • area - Saint-Germier
  • Belfort-sur-Rebenty
  • Castelnaudary
  • domus - Bernart de Saint-Nazare
  • domus - en Romenx
  • domus - Peire Ademar
  • domus - Saissac
  • Puylaurens
  • Saint-Martin-Lalande

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-3750.xml MS609-3750.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by