Confessio - Raimon de Caunas

Document Identifier: MS609-3741
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-3741 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-3741, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Anno quo supra V Kalendas Julii.1 Ramundus de Caunas testis juratus dixit quod apud Montem Maurum venit ipse testis in domum Rixendis Calveta, heretice, et sociarum suarum, que erat socrus ipsius testis. Et fuit ibi ipse testis per tres dies et per tres noctes, et vidit ibi plures homines quos [non] novit set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem earum nec sciebat tunc eas ipsas esse hereticas dum venit ad eas, quia stabant publice per villam. Et sunt XXV anni vel circa.2

2Item. Dixit quod ipse testis ivit de Bordas usque ad areas de Sancto Martino de la Landa cum Willelmo d’en Pons Willelmi; et cum Stephano Piquerii de Fano Jovis; et Ramundo de Bassenx de Bordas; et Arnaudo Pellipario; et Stephano de al Beges; qui omnes ducebant tres hereticas. Set ipse testis nescivit ipsas esse hereticas quousque redierunt de loco illo et dictum fuit ipse testis quod ille due mulieres quas duxerant erant heretice. Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem earum. Et sunt XV anni vel circa.3

3Alibi non vidit hereticos nec Valdenses nec credidit nec adoravit nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. Et fuit confessus aliis inquisitoribus qua confessione concedit esse veram.

| §1 | | l°3 | Anno quo supra V Kalendas Julii.1 Ramundus de Caunas testis juratus dixit quod apud Montem Maurum venit ipse testis in | l°4 | domum Rixendis Calveta, heretice, et sociarum suarum, que erat socrus ipsius testis. Et fuit ibi ipse testis per tres dies et per tres noc | l°5 | tes, et vidit ibi plures homines quos [non] novit set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem earum nec sciebat tunc | l°6 | eas ipsas esse hereticas dum venit ad eas, quia stabant publice per villam. Et sunt XXV anni vel circa.2 | §2 | Item. Dixit quod ipse testis ivit de | l°7 | Bordas usque ad areas de Sancto Martino de la Landa cum Willelmo d’en Pons Willelmi; et cum Stephano Piquerii de Fano Jovis; et | l°8 | Ramundo de Bassenx de Bordas; et Arnaudo Pellipario; et Stephano de al Beges; qui omnes ducebant tres hereticas. Set ipse testis | l°9 | nescivit ipsas esse hereticas quousque redierunt de loco illo et dictum fuit ipse testis quod ille due mulieres quas duxerant erant heretice. | l°10 | Set ipse testis non adoravit nec vidit adorare nec audivit predicationem earum. Et sunt XV anni vel circa.3 | §3 | Alibi non vidit hereticos nec Valdenses nec | l°11 | credidit nec adoravit nec dedit nec misit nec duxit nec eorum predicationem audivit. Et fuit confessus aliis inquisitoribus qua confessione concedit | l°12 | esse veram.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Esteve de Albige
  • Esteve Piquier
  • Guilhem Arnaut Pellecier
  • Guilhem d’en Pons Guilhem
  • heretics, unknown female (3)
  • Raimon de Bassens
  • Raimon de Caunas
  • Rixen Calveta

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • area - Saint-Martin-Lalande
  • domus - Rixen Calveta
  • Lasbordes
  • Montmaur

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-3741.xml MS609-3741.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by