Confessio - Esteve Faure

Document Identifier: MS609-3739
How to cite: Jean-Paul Rehr, The Registry of the “Great Inquisition” at Toulouse, 1245-46: Edition of Toulouse, BM, ms. 609 (doc ID MS609-3739 ), https://medieval-inquisition.huma-num.fr/documents/MS609-3739, 2018-2023, accessed: 2024-03-18

Edition

Transcriptions:
Status: Last revised 2023-08-20

1 Anno Domini MoCCoXLo Sexto III Ydus Junii.1 Stephanus Faure adjecit confessioni sue dicens quod vidit apud Sanctum Martinum Petrum Traverium [et] Bernardum Alzeu, quondam consulem de Sancto Martino, ducentes et associantes Ramundum Jaule et Petrum Boneti socium suum, hereticos, et introduxerunt eos in domum Poncii Mir presente dicto Poncio Mir et Alazaissia, uxorem ejus. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare quia ipse testis non intravit in dictam domum, set transiebata per viam. Et sunt V anni vel circa.

2Item. Vidit apud Sanctum Martinum in domo Willelmi Faure et Petri Faure de Porta, fratrum, Rotgerias, hereticas. Et vidit ibi cum eis Martinum de Terrassona; Willelmum de Podio; Willelmum Faure et Petrum Faure predictos; et Ramundum Morlanam, textorem, qui fecit duas telas dictis hereticabus et vendidit eis, et postea reddit eis denarios. Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictas hereticas. Et sunt VIII anni vel circa.

3Item. Dixit quod viditb Ramundum Jaules et Petrum Boneti socium suum, hereticos, suentes pannum lineum in domo Martini Terrassona presente Martino Terrassona, domino domus. Et sunt VIII anni vel circa.

4Item. Dixit quod quando vidit Willelmam de Campolongo et sociam suam, hereticas, apud Sanctum Martinum in domo Ramundi Jocclar Ermengardis Germana misit dictis hereticabus unum panem et plenum picherium vini. Et sunt VI anni vel circa.

5Hec deposuit apud Tholosam coram fratribus B[ernardo] et Johanne inquisitoribus. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Raimundus, capellanus de Albate; et P[etrus] Ariberti, publicus notarius, qui hec scripsit.

  • ms. transsiebat   
  • foll. by  in domo ipsius testis del. ed.
  •  1246-06-10.
| §1 | | l°26 | | l°27 | Anno Domini MoCCoXLo Sexto III Ydus Junii.1 Stephanus Faure adjecit confessioni sue dicens quod vidit apud Sanctum Mar | l°28 | tinum Petrum Traverium [et] Bernardum Alzeu, quondam consulem de Sancto Martino, ducentes et associantes Ramundum Jaule | l°29 | et Petrum Boneti socium suum, hereticos, et introduxerunt eos in domum Poncii Mir presente dicto Poncio Mir et Alazaissia, uxorem | l°30 | ejus. Set ipse testis non adoravit dictos hereticos nec vidit alios adorare quia ipse testis non intravit in dictam domum, set transiebata per viam. | l°31 | Et sunt V anni vel circa. | §2 | Item. Vidit apud Sanctum Martinum in domo Willelmi Faure et Petri Faure de Porta, fratrum, Rot | l°32 | gerias, hereticas. Et vidit ibi cum eis Martinum de Terrassona; Willelmum de Podio; Willelmum Faure et Petrum Faure predictos; | l°33 | et Ramundum Morlanam, textorem, qui fecit duas telas dictis hereticabus et vendidit eis, et postea reddit eis denarios. | l°34 | Et omnes et ipse testis adoraverunt ibi dictas hereticas. Et sunt VIII anni vel circa. | §3 | Item. Dixit quod viditb Ramundum Jau | l°35 | les et Petrum Boneti socium suum, hereticos, suentes pannum lineum in domo Martini Terrassona presente Martino Terrassona, domino | l°36 | domus. Et sunt VIII anni vel circa. | §4 | Item. Dixit quod quando vidit Willelmam de Campolongo et sociam suam, hereticas, apud Sanctum | l°37 | Martinum in domo Ramundi Jocclar Ermengardis Germana misit dictis hereticabus unum panem et plenum picherium vini. | l°38 | Et sunt VI anni vel circa. | §5 | Hec deposuit apud Tholosam coram fratribus B[ernardo] et Johanne inquisitoribus. Testes: Arnaldus, prior Sancti Saturnini; Ra | l°39 | imundus, capellanus de Albate; et P[etrus] Ariberti, publicus notarius, qui hec scripsit.
  • ms. transsiebat   
  • foll. by  in domo ipsius testis del. ed.
  •  1246-06-10.

Document

document-preview Click to view images

Highlight document features

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • Alazais, wife of Pons Mir
  • Arnaut Auriol, prior of Saint-Sernin
  • Bernart Alzeu
  • Bernart de Caux, OP
  • Ermengarde German
  • Esteve Faure
  • Guilhelma de Camplongue (or Cambo)
  • Guilhem de Podio
  • Guilhem Faure de la Porta de Forquer
  • Johan de Saint-Pierre, OP
  • Martin Terrazona
  • Peire Aribert
  • Peire Bonet
  • Peire Faure
  • Peire Traveri
  • Pons Mir
  • Raimon de Autezac, chaplain of Sainte-Marie del Bade
  • Raimon Jaule
  • Raimon Joglar
  • Raimon Morlan

Click on a name to highlight; click again to remove, or clear all highlights.

  • domus - Guilhem Faure de la Porta de Forquer
  • domus - Martin Terrazona
  • domus - Pons Mir
  • domus - Raimon Joglar
  • Saint-Martin-Lalande
  • Toulouse

Documents in this collectionDocuments dans cette collection

Download this document asTélécharger le fichier de ce document au format:

MS609-3739.xml MS609-3739.pdf

Cet edition est mise à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.This edition is made available for use under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.

Data © Jean-Paul Rehr
Powered by